-519quam in hac, quae ad spiritualem curam pertinet animarum: ita Divus desserit Gregorius, Lib. 7. Cap. 7. Quanto quis altius erigitur, tanto gravioribus curis oneratur. Cum tamen certo sciam sortem illam nihil aliud esse quam Divinae voluntatis declarationem, dicit enim Doctor Gentium S. Paulus: Sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui operatur universa, et ut alibi habetur. Nemo sibi sumit honorem, sed qui vocatura Deo. Quare impositum humeris nostris onus, quamvis ex se grave et difficile, sola tamen caelestis auxilii spe suffulti quamvis lacrimabili coacti sumus suscipere animo. Terret procul dubio nos munus illud, quod nobis magnas imponit obligationes, terreamini et vos simul, ne a recta vocationis vestrae tramitae aberretis, si enim minatur nobis Divus Bernardus: Pasce verbo, pasce exemplo, pasce orationum suffragio, si non pavisti, occidisti. Timete et vos, ne minas supremi Judicis incurratis. Nollite negligere gratiam, quae data est vobis. Exemplum estote fidelibus in verbo, in conversatione, in charitate, in fide et castitate, 1 ad Tim. Quos si quando feliciter eveniet salutare invocereque: O quales Vos Dilectissimi Patres ac Fratres vellem invenire religiosos his presertim temporibus, in quibus morum, dissonantia ac dissolutio vitae statum religiosum oppraessere spiritus religiosus cernitur extinctus, professa paupertas manet orbata ac derelicta, misimus in anathema oblivionis, illud quodque tam frequenter nobis Divinum ingerit Evangelium: Porro unum est necessarium. Ita sane est, nam non ad temporalia quae finiuntur et caduca, sed ad aeterna assequenda creati sumus. Ecce huius generis videre vellem religiosos: vigiles ac sollicitos servandae Regulae Constitutionumque Ordinis, sectatores bonorum operum, aemulatores fraternae charitatis, contemptores proprietatis, cultores vera paupertatis, amatores sobrietatis, patientiae caeterarumque virtutum, quibus prae caeteris maxime ornatos esse decet viros religiosos. Haec si radicem suam fixerint in vobis, protunc onus officii nostri inveniet levamen, gaudebitque cor nostrum et vestrum. In moderno Capitulo nulla puncta sancita sunt, sed habetis Regulam et Constitutiones, illas servate. In praeterito Capitulo unam Missam additam habetis propter caritatem omnium rerum spectantium ad comparandam supellectilem et haec vobis conceditur. Praeter illas tres ad propriam intentionem concessas, nullas audeat sibi appropriare aut supplicationes facere cuiuscunque dignitatis, aetatis, aut majoris laboris, quicumque, enim plus laborare adolaretur sibi, si, non insipientia audeat dicere, copiosiorem mercedem in caelis se sperat recepturum. Ad quod, dum vos adhortamur, ut gliscentes simul morum corruptelas recensemus, ac ut ad quaecunque mala devium praecludamus iter, auctoritatae nostra ordinaria, qua fungimur nonnullos de sacro tribunali poenitentiae reservandos nobis censuimus casus et quidem sequentes [161] lmo. Apostasiam a religione, sive habitu, sive non. 2do. Lapsum voluntarium carnis opere consumatum. 3tlD. Nocturnam et furtivam etiam ex levi causa egressionem e claustro conventus.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==