Decreta Ordinationes

-518haeccae Litterae nostrae Circulares ad notitiam cujusvis pervenerint. Fratribus vero Clericis ac Coadiutoribus hymnus: Veni Sancte Spiritus^um versiculis, orationibus de Beata, S. Michaele Archangelo et singulari Ordinis Patrono. Ipso autem die Capituli demandatur votiva solemniter decantata, de eodem Spiritu Sancto. Quae praesentes Litterae nostrae Circulares, ut omnibus et singulis innotescant, curent Superiores Locales ad canonicam mensam perlegere, ac eadem protocollo conventus ingrossare. Valete tantisper in Domino, nostrique in orationibus vestris: qui vos hucusque ex munere gestandos suscepimus mementote! Dedimus in Conventu Nostro Miroslaviensi die 15 mensis Septembris Anno Domini currenti 1802. L. S. Florianus Balcewicz Minister Provincialis mpp. Pr. Andreas Secretarius Provinciae Lector Th. Mor. mpp. Litterae Pastorales. [Prot.Mar.160] In Nomine Domini Arnen. Victor Wołągiewicz S. T. L. Ordinis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Mariae Virginis in partibus Neo- Orientalis ac Meridionalis Prussiae degentium Minister Provincialis et in Domino Servus. Dilectis in Christo nobis Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Multum Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis Religiosis Patribus et Fratribus Salutem et Divinam Benedictionem. Suprema Dei sicut in caeteris rebus, ita et in actu nostro cuncta sapientia disponente Providentia cum anno millesimo octingentesimo secundo die decima octava mensis Octobris tempore Capituli in Conventu Miroslaviensi celebrati onus Provincialatus portandum, simulque vos omnes in sinu cordis nostri gestandos susceperimus; Adm. Reverendi, Adm. Venerandi, Multum Reverendi, ac Venerandi in Christo Patres ac Fratres Dilectissimi; aequm proinde justumque de oblato nobis munere praevia approbatione Serenissimae Camerae Regiae sub die 1 mensis Aprilis praesentibus Litteris nostris Pastoralibus certiores vos reddere censuimus. Interim noveritis Patres ac Fratres Dilectissimi, et si dignitas praelationis sit praestantissima non tamen nos in hac dignitate constituti conspicimus honorem, sed potius, onus attendimus; non solum enim perspicimus huius muneris anxietates et pericula, sed et insigniti hoc honore merito plangimus cum Rege Saule in haec verba: Cur imposuisti pondus universi populi huius super me Num. 2. Noverat certe rex Saul, quanti ponderis ac laboris est praelatio! Cum enim 1 Reg. cap. 10. sors eum regem declarasset, latebras petiit, ne regnum ac honorem susciperet, sciebat enim bene hoc honore onus sibi imponi. Nullam esse artem in qua periculosius, et graviori aliorum peccetur malo,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==