Decreta Ordinationes

-515Ut autem a recti devianda semitra omnis tollatur occasio, juxta formam a Clemente Papae VIII praescriptam quosdam ex professo de tribunali Poenitentiae nobis casus reservamus: Primo. Apostasiam a religione, sive habitu demisso, sive retento. Secundo. Lapsum voluntarium carnis, opere consumatum. Tertio. Nocturnam et furtivam e conventu ex turpi causa egressionem. Quarto. Malitiosum impedimentum, aut retardationem, aut apertiorum litterarum a Superioribus ad inferiores, aut ab inferioribus ad Superiores. Quinto. Procurationem, auxilium, seu consilium ad abortum faciendum post factum animatum, etiam non secuto effectu. Sexto. Falsificationem manus aut sigilli officialium provinciae vel conventus. Septimo. Furtum de rebus conventuum in ea quantitate, quae sit peccatum mortale. A quibus casibus Confessariis omnibus potestatem absolvendi ultro denegamus, [156] exceptis iis, quibus hanc facultatem expressam dederimus. Ne autem notitia praesentium quemquam de nostra Provincia lateat, Reverendos Patres Praesidentes, ut easdam ad mensam canonicam perlegi (et si opus fuerit explicari) ad librum paratum de more transcribi, et ad proximiorem conventum transmitti curent, enixe rogamus. Valete igitur Patres et Fratres in Christo Dilectissimi, ac Deum Ter Optimum Maximum pro incolumitate Sacrae Romanae Ecclesiae, Christianorum Principum concordia, necnon etiam pro nobis egentissimis assidue orate. Dedimus in Conventu Nostro Mariampolensi die 13 mensis Iunii 1800 anno. L. S. Florianus Balcewicz Minister Provincialis mpp. Pr Andreas Katyll Secretarius Provincialis L. T. M. CAPITULUM PROVINCIALE in CONVENTU MARIAMPOLENSI a. 1802 I. [Prot.Mar.156] [Frater,Slur.] Florianus Balcewicz S. T. L. Ordinis PP. Marianorum Clericorum Regularium sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae, super Provincias tam Meridio-nalem, quam Neo-Orientalem Dominio Serenissimi III Borussorum Regis Friderici Vilhelmi subiectas Minister Provincialis et in Domino Servus. Solicitudo Pastoralis Officii Nostri Provinciatus, ad cujus gradum vestro unanimi consensu Admodum Reverendi, Multum Reverendi, Reverendi, Admodum Venerandi, Multum Venerandi, Venerandi in Christo Patres et Fratres Observan- dissimi capitulariter habito evecti, vel potius electi sumus cum approbatione

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==