-511ac Domini Nostri Clementissimi. Omnes igitur Vos Dignissimi PP. et FF. praesentibus litteris benigne salutamus, et de proxima futura Visitatione Canonica praevie certiores vos reddimus. Initium nostrae Visitationis Canonicae ducetur ab Augustissimo Altaris Sacramento, deinde observantiam in omnibus religiosam, statum, situm cuiuslibet conventus, exercitationes, occupationes, Matutinas, Vespertinasque vigilias et custodias circa Laudem Dei, Regulam, et Constitutiones sinceram observantiam fideliter inquiram. Notificamus insuper futuri Capituli Provincialis tempus in Conventu Nostro Mariampolensi peragendi, videlicet: die 13 Octobris, ad quem locum humaniter invito Reverendissimum Patrem Expraepositum Generalem, Adm. Reverendos Patres Ordinis Nostri, Multum Reverendos Patres Assistentes, Reverendos Patres Praesidentes, Reverendum Patrem Secretarium Provinciae, Admodum Venerandos Patres Conventuum, praeter quos ne utique aliis accedere licebit, nisi de expressa licentia. Ante omnia recommendantur devotiones et preces consuetae ad implorandam gratiam Spiritus Sancti a tempore intimationis Litterarum. Ipso vero die Capituli Provincialis, in quolibet conventu ad implorandum Dei auxilium decantabitur Missa Votiva de Spiritu Sancto, Fratres vero Clerici et Laici Christi Corpus devotissime suscipiant. Denique quam primum Superiores Locales praesentes Litteras receperint, eas Patribus et Fratribus convocatis capitulariter iubebunt perlegi, et in libro ad id parato inserire. Valete in Domino, et orate pro me maximo peccatore. Dedimus in Conventu Nostro Corabieviensi die lmo Septembris 1799 anno. L. S. Matthaeus Zielonka Vicarius Generalis mpp. Hyeronymus Bogatko Pro Secretarius mpp. [Prot.Skur.103] Decreta Capituli Provincialis a. 1799 celebrati in Conventu Mariampolensi anno 1799 mense Octobri diebus 15. 16. et 17 lata, atque pro omnium PP. et FF. Conventuumque Nostrae Provinciae, singulari notitia ex actis eiusdem Capituli decerpta. lmo. Determinavit Venerabile Definitorium, ut pro variis indigentiis A. R. P. Nostri Ministri Provincialis, quolibet anno conferantur ex Conventu Mariampolensi flor. pol. 200, Miroslaviensi 150, ex Conventu Corabieviensi flor. pol. 150, et ex Gorensi 80 flor. pol. 2do. Idem Venerabile Definitorium pro instituenda et conservanda cassa communi, collationem quovis anno faciendam, videlicet ex Conventu Mariampolensi
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==