-512aureum num. 3, Miroslaviensi 2, Coraboviensi 2, Gorensi 1, commendat. 3Uo. Obviando inquietudini religiosorum nostrorum ob penuriam temporum, quibus omnia necessaria vestimenta carius comparantur, idem Venerabile Definitorium statuit ac determinavit, ut omnes huius nostrae Provinciae Sacerdotes tres Missas qualibet Septimana ad propriam intentionem persolvant, reliquas vero ad intentionem Superiorum Localium celebrant. Iam vero AA. RR. PP. Provinciae, tum MM. RR. PP. Definitores eiusdem, necnon M. R. P. Secretarius Provinciae 4 Missas ad suam intentionem quavis hebdomada possunt dicere, et ad conventum tres. 4to. Ex causa superius allata, pariter statuit Venerabile Assessorium, ut deinceps salaria pro omnibus religiosis nostris augeantur saltem ad 40 flor. pol. 5to. Caeterum post seram vitam cuiusvis religiosi in hac nostra Provincia, si quis eorum ex hac vita decesserit, Superiores Locales una cum PP. Discretis relicta post obitum religiosi mobilia quaeque conscribant, licitationem de iisdem rebus faciant, easque juxta rectam, justam ac rationabilem taxam divendant, collectumque peculium in unam massam ad dispositionem A. R. P. Ministri Provincialis, nihil quoddam de eo expendendo, servent pro fundatione Novitiatus in unum cumulum redigendum. 6to. Vere ex corde condoluit Venerabile Definitorium multis relaxationibus et transgressionibus quorundam religiosorum nostrorum. Etenim nonne miseranda tragedia haec est, quod in domo Domini tanta abominatio, tot vitia videantur? Quod defectus, tot habent sectatores, virtus vero sit deserta. Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per viam Isaia 33, v. 7. Ideo humiliter rogat, ac per viscera misericordiae Domini Nostri Iesu Christi obtestatur, ut sint memores vocationis suae; virtutibus statui suo necessariis sollicite incumbant. Ab observantia mandatorum Dei, votorum essentialium, Regulae et Constitutionum non se subtrahant: Modicus non sit fervor in pietate, modestia religiosa, humilitate morumque honestate; morum si quidem coruptela, est magna malorum Ubertas et licentia excessiva. Fortis sit occupatio nostra, inquaerenda tot malis medela. Hoc caelum soUicitat, desiderant angeli; Hoc denique Omnipotens praecipit. Hanc doctrinam caelestem ex cathedra Crucis docet. [1M] 7""’. SoUicite recommendat Venerabile Definitorium, ut qualibet hebdomada binis vicibus, idque feria 3Ka, et feria 5li' in unaquaque re proponantur ac resolvantur casus conscientiae. Maximum certe Confessariis ad assequendum metam Theologiae Moralis conferent pondus, si eo, quo tenentur studio, et assiduitate excutient, et evolent, quod satis superque studioso cuilibet huiusmodi libros persolventi, ac diligenter excutienti innotescit.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==