-509facultatem ac plenariam potestatem absolvendi a reservatis sive religionis. Haec sunt quae Vobis Dilectissimi Patres commendanda censuimus, haecque ea suscipite in charitate quae nos indubie ad scribendum has Litteras Encyclicas impulit, simulque memineritis potius suscipiendam monitionem a suis, quam contemni, diffamatisque ab alienis. Quaesumus etiam, ut oretis Deum Ter Optimum Maximum pro incolumitate Sacrae Romanae Ecclesiae, Christianorum Principum concordia, necnon pro incolumitate Serenissimi ac Potentissimi Friderici Wilhelmi Tertii Borussorum Regis Domini Nostri Clementissimi, ac etiam pro nobis omnibus egentibus. Dedimus in Conventu nostro Mariampolensi die 10 mensis Februarii anno 1798. L. S. P. Matthaeus mpp. Ex Mandato A. R. P. Vicarii ac Visitatoris Generalis P. Nestor Żołdarewicz Secretarius Provincialis mpp. De caetero Amantissimi Patres et Fratres notum est vobis, quod in hac Provincia pro singulari Patrono et Protectore Divum Joannem Nepomucenom elegerimus, igitur ipsius Protectione gaudeamus, quolibet die post Rosarium dicent omnes Patres ac Fratres unum Pater Noster et Ave Maria. Hebdomadarius autem intonet versum Ora pro nobis S. Joannes etc., et orationem Deus, qui ob invictum Beati Joannis sacramentale silentium nova Ecclesiam Tuam martirii corona decorasti, da nobis eius intercessione et exemplo, linguam caute custodire, ac omnia potius mala, quam animae detrimentum in hoc saeculo tolerare, per Christum Dominum Nostrum etc. CAPITULUM PROVINCIALE in CONVENTU MARIAMPOLENSI a. 1799 Litterae Innotescentiales I. JProt.Mar.150] Thadaeus Białowieski Ordinis Clericorum Regularium Marianorum Praepositus Generalis. Adm. Reverendis, Rev. Patribus per Provinciam Borussiae Salutem. Regnantium placitis sancitum esse non ignoratis Patres Admodum Reverendi, ut subiecti respectivis principibus ordines, non alios Superiores Congregationi suae praeponant, quam eos, quos Provinciae alumnos esse noverint. Ita sane in praesenti casu vobis agendum est, dum de Ministro Provinciali in capitulari vestro congressu eligendo pensatis, ut non tantum vestram quietem et emolumentum spirituale intendatis sed etiam Regis Optimi mandato obsequentes nostrum quoque consensum habeatis. Celebraturi itaque Capitulum Provinciale mense Septembri anni currentis,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==