Decreta Ordinationes

-508procul ablegare conentur. Ad hac propria cuique reverentia, in omni conversatione servanda est, ut omnibus grata esse queat. Superioribus quoque primos non deferre secum iisdem contendere, irreverentem animum indicant. Quapropter inter conversandum omnes mutuae reverentiae studeant, ut honorabilis conversatio esse possit, pernitiosa etenim inepta, stulta ac inutilia colloquia, vana simul saecularia jocosa, scurilia verba, jam pridem omnium fere SS. Patrum sententia damnata, a religiosorum conversatione procul effuganda sunt. Qui vero ad exteras vocantur vel mittuntur, attendant Superiores quatenus abstineant a calido potus, facetiis ac nugis, quae religiosum sensim relaxant spiritum ludibrio, ac contemptui hominum etiam studium exponunt. Sunt etenim nonnulli, qui ob privatum proprium lucrum et compotationes, a Superioribus licentia extorta, domos ac villas circumeunt ac excurrunt, ubi inter potandum, ac varia constituti pericula, tempore incongruo vel inter muliebrem sexum, aut in iis locis, quae periculo exponunt, vel scandalum praebent, aut dedecoris notam incurrunt, redeunt duplici onerati sarcina, quod si interdum cum saecularibus personis agendum sit, ita prudens ac discreta eorum conversatio sit, ut spiritualem profectum non impediat. Cum autem ut S. Gregorius testatur: Ars artium est, regimen animarum, dum alii ad bonum proclives, solis monitis, et cum lenitatae duci se sinunt, ad omittenda vel facienda ea, quae status vitae religiosae, Sacra Regula et Constitutiones exigunt, alii vero non nisi salutari terrore, et adhibitis gravioribus remediis possunt in officio contineri, visum est in rem fore, si ad praecavenda animarum nobis subditarum damna, et naufragia, iuxta formam a Clemente VIII praescriptam certorum peccatorum absolutionem nobis ipsis reservaremus. Et licet paulo ante in Tabulis conventuum indiscriminatim omnibus Confessariis, a Loci Ordinariis approbatis licentiam absolvendi a reservatis suae religionis dederimus, nihilominus ad tale consilium amplectendum permoti sumus, tam quod reservatio casuum sit universali Ecclesiae praxi consentanea, tum quod hac ratione sacra disciplina in flore, et viridi observantia conservari efficatius possit, quamobrem auctoritati qua fungimur, sequentes expressi de tribunali poenitentia nobis casus reservamus, et quidem lmo. Apostasia a religione, sive habitu dimisso, sive retento. 2do. Nocturnam et furtivam e conventu ex turpi causa egressione. 3bo. Lapsum voluntarium camis, opere consumatum. 4to. Malitiosum impedimentum, aut retardationem, aut apertionem litterarum a Superioribus ad inferiores, aut ab inferioribus ad Superiores. 5to. Procurationem, auxilium, seu consilium ad abortum faciendum quavis faetum animatum, etiam effectu non secuto. 6to. Falsificatio litterarum vel sigilli officialium ordinis vel conventus. [150] 7™°. Furtum de rebus conventuum in ea quantitate, quae sit peccatum mortale. A quibus casibus Confessariis junioribus potestatem absolvendi ultro denegamus, exceptis Superioribus Localibus, ac Patribus Ordinis et Assistentibus, necnon Patribus Conventuum, vel Praesidentibus, Lectoribus, et Concionatoribus, quibus de facto vigore praesentium Litterarum damus et impartimur expressam

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==