-507Regulae, Constitutiones, ac Ordinationes institutae suadent, ut nimirum Superiores Locales singulis hebdomadis habeant sabbativas, seu culpas generales corrigendas. Praemittantur etiam diebus in Regula praescriptis conferentiae spirituales, vulgo dictae fructus spirituales, in quibus habeantur exortationes efficaces, de variis virtutibus, ac vitiis iisdem oppositis, de amore vacationis propriae, de exacta officiorum sive impositorum, maxim umque commu-nionum observantia, ac in universum de vita occupata laboris intenta. Videte etenim vocationem vestram Fratres, vosque non ad otium, sed ad laborem potissimum destinatos, recolite monitum Sancti Pauli religiosi adimplentes Si quis noluerit operari, non manducet. Quidquid igitur a functionibus ecclesiasticis, ceterisque pietatis exercitiis temporis superfuerit, illud proficue pro communi utilitate impendite. Alii operibus ad pietatem, ad eruditionem sui vel aliorum in scientiis necessariis incumbentes, alii labore communitatum indigentiis succurentes, ne vos otiosa vita imperfectionibus plena, ac taediosa diversis ex fontibus saeculo immisceat. Cum autem in cella degunt, non otio torpeant, non variis cogitationibus distrahantur, non tempus inutiliter expendant, sed vel legant, vel orent, vel meditentur, vel gemant, vel scribant, vel Scripturas Sacras, vel Patres, vel spirituales libros evolvant, et ita fiet, ut cella illis sit virtutum custos, paradisus deliciarum, caeli janua, schola scientiae, magistra silentii. Ita Sanctus Justinianus, De vita solitaria, cap. 12. Ex quo deinde in conventibus nostris casus conscientiae ad resolvendum non proponantur, ea propter resolutores casuum iuxta statuta praescriptis diebus quaestiones casisticas resolvendas proponere studebunt publice ad mensam. Capitale peccatum ebrietatis, ex quo trahit post se innumera mala, ideo exequendae sunt ordinationes in hac materia de poenalitatibus et castigationibus etc. variis temporibus sancitae. Honestae recreationes, ea moderationis, ac temperantiae virtutes celebrentur, ut in his nihil nisi virtuti dignum conspici queat, at neque illud postulans flagiciorum obscenumque jocandi genus amplecti debent: nimirum puerorum more saltare, aut vociferari, aut scurram agere, aut cachinis insistere, aut mundanis cantilenis delectari, aut continuis compotationibus, usque ad ebrietatem indulgere. Sunt enim quidam adeo in mentis disolutis, ut cum primum honestis recreationibus fores aperiuntur, protinus religiosum hominem exuant atque animum dissolvant ita, ut nullam veritatis regulam custodiendam esse putent: quamobrem ea sibi recreationum genera eligant, in quibus religiosa potissimum modestia eluceat, iisque parce ac sobrie utantur. Debent insuper, qui ad mutuam conversationem accedunt, prius animum gravitate ac maturitate munire, ut nihil vanum, nihil scurile, nihil ad risum, et cachinos movendos efficiant, sed quae sana, quae utilia, quae necessaria sunt, haec verbis depromant, id etiam in mutua conversatione praestabunt, ut alios voce demissa, et vultu placido alloquantur; neminem despiciant, neminem mordeant, irrideant nullum dictis, aut factis lacessent, cum nullo contendant. Porro honesta insuper conversatio religiosorum erit, si cuncta obscena verba, gestus corporis incompositos, et quae obscenitatem, aut rusticitatem aliquando praeseferunt, a se
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==