-505admittendi, conventus visitandi, corrigendi. Denique volumus, ut praesentium facultas de futurum Capitulum Generalem firmitatem et robur suum habebat. Dedimus in Conventu nostro Skórcensi Die llma Octobris 1797 Anno. L. S. Thadeus Białowieski Ordinis Marianorum Praepositus Generalismpp. Ex Mandato Reverendissimi Patris Generalis Georgius Broniszewski S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp. Proinde etsi invitus proprius ad exercitium Vicariatus sui accedo, priusquam tamen exordiar inita jurisdictionis meae alloquor vos verbis Apostoli: Fratres satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Ut vinculo amoris fraterni conjuncti omnia adversa forti animo tolleretis. Ut autem tam jurisdictionis meae exercitium, quam vestri conatus capessendae virtutis, atque religiosae perfectionis felicem sortiantur effectum semper thaumatur- gem Divum Ioannem Nepomucenum huius Almae Provintiae electum Patronum, eiusque titulo insignitae devote per vos colendum, atque invocandum propono, ut Deus Ter Optimus Maximus sua nos gratia necnon benigna misericordia sub tanto patrocinio manentes ab omni Inimicorum vexantu defendere ac protegere dignetur. Volumus denique, ut praesentes ad mensam canonicam congregatis Patribus et Fratribus legantur, ignaris nativa lingua explicentur et protocollo inscriptae, ad alium conventum via cursoria transmittantur. Dedimus in Conventu nostro Koraboviensi anno 1797 die 27 mensis Octobris Pr. Matthaeus Zielonka Vicarius ac Visitator Generalis Ex mandato A. R. P. Vicarii ac per Provinciam Borusiae Visitatoris Generalis Pr. Nestor Żołdarewicz Secretarius Provintiae m. [Prot.Mar.148] Litterae Encyclicae ad Conventuum Provinciae Borusiae PP. Marianorum transmissae In Nomine Domini. Matthaeus Zielonka S. T. L. Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, Praepositus Vicarius ac in partibus Prussiae Visitator Generalis. Admodum Reverendis in Christo Patribus Communitatum Religiosorum Ordinis Nostri Superioribus Localibus, Caeterisque Reverendis, Multum Venerandis, Patribus ac Fratribus Salutem in Domino. Tametsi probe noverimus non vos esse ignaros quantum ex claustris religiosorum pie ac recte administrantis in Ecclesia Dei splendoris atque utilitatis oriatur; nihilominus opportunum censuimus, et pro munere quod nobis incumbit, et pro potestate, qua vi officii fungimur, ad vos solicitudinem nostram extendere, ut et regularis disciplina fideliter observata, constantius perseveret, et si quae animadver
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==