-504Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis in Christo Patribus et Fratribus Dilectissimis Salutem et Divinam Benedictionem. Placuit Altissimo mihi indigno conferre onus Vicariatus Generalis atque vos omnes Intemeratae Matris Filii Patres et Fratres Dilectissimi paterna solicitudine amplecti. Superna haec dispositio licet meae vilitatis conscia in Capitulo Generali votis Patrum Vocalium munus istud gestandum commisit. Sed praesens cura Reverendissimi Patris Generalis Praepositi, eiusque Universum Ordinem omnemque conventuum statum extensa solicitudo usque modo me semper felicem, atque quietum reddidere. Effuso corde non parcas preces Supremo Numini referendas esse censui, dum alienus ab omnibus [oneribus,| domus religiosae tranquilla pace propriam unice salutem operando fruebar. Ast venit tempus nunquam satis deplorandum, dum veste conscissa unitatis ordinariae, disiunctis inter se communitatibus nostris, atque uno dominio in tres jam potentias diviso, nos quoque nunquam sperato eventu in provincias divisi sumus. Minime latet vos Patres et Fratres Dilectissimi edictum regis potentissimi, ne Superiores ordinum extra regnum commorantes suo officio fungantur. Satis etiam et luculenter patet, quae Vicario Generali Constitutiones nostrae cap. 10 in absentia Praepositi Generali praescripsere. Innixus his fundamentis primum supremi regiminis approbationem consequi curavi, dein speciali facultate Reverendissimi Patris Generalis Superioris nostri Colendissimi munitus quam vobis communico de verbo ad verbum ut sequitur: Thadaeus Białowieski Ordinis sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Clericorum Regularium Marianorum Praepositus Generalis. Admodum Reverendo in Christo Patri Matthaeo Zielonka S. Theologiae Lectori Vicario Ordinis Salutem. Quamvis Vicariatus officium titulo dumtaxat minime insignitum fuit, quin re ipsa participatione potestastis vices eius agere, cujus gratia institutum est, per ample possit, nihilominus quia nos praedecessorum nostrorum more, ea omnia, quae regimen Ordinis spectant, ipsi agere et exequi usque modo porreximus officium Admodum Reverendi Patris aliquatenus exercitio suo impeditum videbatur. Cum autem temporum praesentium circumstantiae aliud omnino agendum postulent, Regia Serenissima Camera cuique ordine Superiorem [147] de subiectis suae majestati praeesse ordinat et praecipit religiosis denique ordinis nostri placitum est, ut Admodum Reverentia Vestra eorum curam, et regimen suscipiat. Proinde nos quoque praesentium vigore volumus, intendimus et declaramus, quatenus conformiter praefatis, necnon instituto nostro Vicariatum cum plenaria potestate nobis competente Admodum Reverentia Vestra super religiosos Ordine nostri in regno Borussiae manentes exerceat. Conferrimus itaque Admodum Reverendae Paternitati Vestrae facultatem peragendi ea omnia, quae nobis vigore instituti et ratione officii nostri competunt. Videlicet novitios induendi, ad professiones
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==