-503non erant singula recensenda, quorum unusquisque, vel solius conscientiae dictamine summam rationem habere tenetur. Certe nimis grave esset, vel religiosum omnino perfectiora negligere, vel Superiorem debere omnium, quae agenda sunt admonere, neminem credo affine vocationis suae aberrando persistere velle, neminem abjecta omni cura profectus est virtutis in deteriora quotidie prolabi, nisi pessimum quemquem probitatis simulatorem. Ad si quidquam dissonum instituto vel morum honestati subinde contingat, Superiores locorum seriae emendationis subiectos moneant, et arguant, nec revereantur, cum minus proficiant monita, poenarum rigore delinquentes subicere: nam correctioni obnoxii, non iis praesunt, sed sibi imputare debent, si tanquam petulantes pueri castigari mereantur. Itaque verbis Confratres Admodum Honorandi cum primis enittendum est, ut per bona opera certam electionem vestram faciatis, ea vero, quae cum ignominia instituti vestri egistis, venerim retractare et abolere contendite. Canonica Visitatione singulorum conventuum peracta, convocationem seu Intermedium Capitulum celebraturi in Conventu nostro Goźlinensi die 28 mensis Augusti anni currentis Admodum Reverendos Patres Ordinis, Admodum Reverendum Patrem Vicarium Generalem, Adm. Reverendum Patrem Procuratorem Generalem nec non M. Reverendos Patres Assistentes Ordinis, ea qua par est animi contestatione invitamus, et tribus diebus integris actum praecedentibus in loco destinato convenire, et consistere desideramus. Ut autem rerum tractandarum eventus ad maiorem Dei gloriam et Ordinis nostri utilitatem proveniat, auxilium Supernae gratiae devota precum observatione [obsecratione,Skur.] apud Deum imploremus. Quapropter a die 3tia Festi Pentecostes ad diem 27 Augusti inclusive in singulis conventibus post Nonam et Vesperas Horarum Canonicarum dicitur Veni Creator Spiritus cum oratione Deus qui corda fidelium. Ipso autem die convocationis, praeter Missam cantatam de Spiritu Sancto, singuli Fratres Clerici et Coadiutores facta Confessione Sacramentali, Communionem Sanctissimam suscipiant, denique volumus, ut praesentibus coram plena communitate respective uniuscujusque conventus perlectis, transumptum earum protocollo conventus inservatur. Dedimus in Conventu nostro Mariampolensi Anno Domini millesimo septingentesimo nonagesimo sexto, die tertia mensis Februarii. L. S. Thadaeus Białowieski Praepositus Generalismpp. Georgius Broniszewski S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp. n. [Prot.Mar.146] Matthaeus Zielonka S. Theologiae Lector Ordinis sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, Clericorum Regularium Marianorum Vicarius et per Provinciam Borusiae Visitator Generalis. Reverendissimis, Admodum Reverendis, Multum Reverendis, Admodum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==