Decreta Ordinationes

-502vestrae remittatis, immo prompto animo et majori conatu nihil, nisi laudabile et sanctum intendatis. Parum enim refert vos olim in stadio pietatis justos progressus fecisse, si deinceps remisso spiritus fervore, aut in via sistatis, aut plane illa aberretis. Equidem promittit Deus sequacibus suis bravium salutis, verum iis duntaxat, qui perseveraverint in finem, ut quisquis promissionis tam magnae meminerit, meminerit etiam paradisum non esse hominis pietatis opera inchoantis, sed terminantis. Verum non me latet paucos admodum reperiri, qui magnitudine promissionis excitati, virtutis opera prosequantur, quin multo plures esse, qui nec praemiis rectefactorum ad exercitia virtutis inducantur, nec malis intentatis terreantur. Contingit nimirum, iis, quod Jonae fugitivo prophaetae. Hic navim conscendit tersum appulsunis [Tarsum appulsurus,SAuz.], verum ac si cum homine omnis calamitas navim conscendisset, perinde putares. Serenum antea caelum obducitur nubibus [mox atris obducit nubibus,Skur}, consurgunt venti, mare fluctuat mitius primum, post acrius infremit, demum ultima sumit incrementa, ut navim jamjam fluctibus crederes operiendam. Quid tum navarchus et nautae? Hi visa gravissima tempestate terrore perculsi, confestim vela demittere, navim exonerare, accurrere ad temonem, urgere remos, ligares rudentes, clamare, suspirare, plangere. Equidem interea Jonas tametsi maxime mali causa foret, in fundo squassati navigii tranquille dormiebat, nec ventorum sibillis, nec undarum sonitu, nec stridore sonituum, nec clamoribus remigum expergefactus dormiebat sopore gravi; adeo ut navarchus ipse cogeretur somno oppressum compellare, ac in gestis etiam probriis excitare? Quid tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus Jonae c. 1. O! quam metus vehementer Consodales mei, ne fortasse idipsum contingat nobis! Funesta videmus signa irati Supremi Numinis, at num quisquam est, qui illud placere festinet? Sunt equidem non pauci, sed ii dumtaxat, qui alieni sceleris causa mala patiuntur. Hi nimirum lacrymis, eleemosynis, orationibus, jejunis, abstinentia, aliisque pietatis operibus Deum placare student, nihilque intentatum sedandae tempestatis relinquunt. Qui porro maxime rei sunt, tantum abest, ut imminentibus undique malis moveantur, tantum abest, [145] ut commisa deleant, quin altissime dormiunt, suisque cupiditatibus in sinu otii indulgent. Eja! Consodales mei? Estne inter vos somnolentus quidam Jonas, cuius culpa procellae timeri possint, [quae nos,S£ur.] absorbeant? si quis ejusmodi est edocete me, et ego quam ocissime accurram, eumque prudentia illius navarchi vocibus suo e somno excitabo. Quid tu sopore deprimeris: surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. Surge ac desere infamae vitium gulae, Deus enim propter intemperantias tuas penuria nos castigat; surge reconciliare fratri tuo, ecce Deus propter discordias tuas dispersionem nobis intentat. Surge, excute duritiem cordis, pelle somnolentiam spiritus, depone hypocrisim, en Deus non flectitur ad clementiam, nisi teipsum supplicem videat, qui Ejus indignationem provocasti. Verum quia fragilitate humana committi quaedam compertum est, neque omnino animos ita affectos esse, ut de procuranda sanctiori vita nihil plane meditentur, ideo

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==