Decreta Ordinationes

-501deficientis secreta perquisitione exigere. Nisi enim eos, quos propensione vitiosa, aut spiritus languere ab instituto deflexisse contingit, ad tramitem recti revocari posse sperarent, nunquam tot molestias in corrigendis aliis, tantosque labores in corrigendis aliis suscepissent; sane non immemor Regula statutisque nostris sanctum esse, ut singulis annis domicilia nostra visitentur, nihilominus temporum adversitate impeditus, quamvis animum muneri non defuisse confido; verum conditioni acerba perturbatione convulsae parandum judicari. Remotis autem utcumque impedimentis vos Admodum Honorandos Confratres litteris ut more receptum est, praevenire, nec non Canonicam Visitationem intimare et significare ingenue volui. Antequam vero singula domicilia lustrando, dissonaque instituto Ordinis nostri cognoscam, monita primum fraternae charitatis praemitto, quatenus vocata in examen judiciumque conscientia vestra, ut deprimente vos languore quodam, voluntati obsecuti estis, ad rationem pristinae conversationis vestrae spiritus fervorem sublevetis. Equidem intimo dolore propemodum conficior, alios vocationem suam nihili facere, ita, ut de statu mutando perversae meditentur, alios vero perseverantes quidem, sordidam tamen et abiectam vitam agere; utrumque huiusmodi vitae genus, tametsi abominabile Deo et perniciosum religioni, nihilominus a quibusdam expetitum, in periculum salutis animas miserorum conicere proculdubio credatis. Perpendite primum Confratres Admodum Honorandi gratiam vocationis inter maxima documenta erga vos Divinae propensionis referendam esse; hac enim favente de medio mille discriminum educti, tamquam Filii collocati estis in conspectu Patris illius, aut [Cui,Slur.] summa cura est dilectorum sibi salutem tueri. [144] Vobisne parum videtur honore amicorum Aeterni Regis insigniri? Vos ex infinita multitudine seguacum huius mundi ad hereditatem Domini nunc quidem amore, tum vero fruitione perenni capiendam vocari? Profecto si tantae miserationis Domini memores vixeritis, nequaquam fore, ut vos innani gloria, seu cupiditate bonorum temporalium decipi sinatis. Perpendite iterum donum vocationis vestrae, cui Dominus singularem contulit gratiam, ut ea juvante delicta quaevis fugere, virtutes exercere, salutem vestram certiorem reddere valeatis. Num autem huiusmodi auxilia in alio statu habituri, id sane omni certitudine vacat, quin contraria persaepe vidimus, cum inconstantes abiectis specialis gratiae adjumentis neutiquam sanctiores vadant [evadant,Skur}. Vitia ab assuetis vitiosae conversationi circumferuntur, neque tam facile morum, quam instituti commmutationem vel ipsa experientia dilucide commonstrat. Quemadmodum enim Ethiops non potest mutare pellem suam, quamvis locum seu clima mutet, adhaerente sibi nigrore congenito, ita inconstantes animo naquaquam in altero statu sanctiores fore, eosdem semper retineant mores, maculasque: vitiorum sibi adhaerentium ubique circumferant. Scientes itaque Dominum [votorum,Stur.] acceptatorem mendaciis inconstantis animi illudi non posse, injuriam perfidiae inter sacrilega scelera computare, poenam praevaricatoribus cum hypocritis designare, promissionis vestrae summam fidelitatem servate, ita tamen, ut nihil de exercitio vocationis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==