-500Volentes autem licentiae frena imponere, casus sequentes de tribunali Paenitentiae nobismet ipsis reservamus. lmo. Furtum rerum notabilium. 2do. Stuprum carnis voluntarium opere consu- matum cujuscumque speciei. 3''°. Falsificationem litterarum atque sigilli. 4to. Revelationem quorumlibet defectuum in ordine patratorum, cum infamia coram saecularibus. 5to. Donationem et venditionem sive de propriis, sive de communitatis rebus extra Congregationem. A quibus nemini Confessariorum licebit absolvere nisi a nobis habente licentiam expressam, quam in tabula conventuum exhibuimus. Ne vero praesentes quemquam lateant, omnes locorum Superiores obligamus, ut coram communitate perlegantur iis, qui linguam latinam non callent, nativa explicentur, absentisque innotescant maxime quo ad ea quae reservata sunt, tandem protocollo conventus inscriptae ad propriorem conventum per via cursoria transmittantur. Caeterum valete in Domino, et Patrem Luminum [143] humili invocate corde ut proponenti [praepotenti,Stor.] dextera sua juvet vos atque confirmet in exacta observatione Mandatorum eius, Regulae et Constitutionum nostrarum. Dedimus in Conventu Nostro Rasnensi Die 31 Mensis Octobris anno 1793. L. S. Thaddeus Białowieski Praepositus Generalismpp. Ex Mandato Reverendissimi Patris Praepositis ac Visitatoris Generalis Georgius Broniszewski S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp. CAPITULUM GENERALE INTERMEDIUM in CONVENTU GOŹL1NENS1 a. 1796 Litterae Innotescentiales I. [Prot.Mcir.143] Thadaeus Białowieski Ordinis sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Clericorum Regularium Marianorum Praepositus Generalis. Admodum Reverendis, Multum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis, in Christo Patribus et Fratribus suis titulis Honorandissimis Salutem in Domino. Qui religiosorum institutis praesunt, nihil praestantius in retinenda disciplina regulari conspexere, quam exemplo monitioque consodalium animos excitatos, dum ab exercitio virtutis cessare, seu aliquantulum remittere advertant; rationem vitae
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==