Decreta Ordinationes

-499oboedientiae jugum, leve paupertatis onus, [142] praeclara castitatis virtus, non ita aexistimantur, ut abiecti animi propensio adumbrat, verum in quavis recensita virtute praestantiam decoremque ob oculis ponit. Quis animus statim ac perspexerit tam praecellentis gratiae donum, non sentiat eam dulcedinem, qua corda virtuti dicata mirifice perfunduntur. Quis non maiori aemulatione exempla maiorum, aequalium studia, inferiorum documenta imitemur? [imitetur?,Skur.} Verum, quod sine maerore loqui non possumus remisse, passim neglegenterque vitam ordinamus, quia vocationis nostrae beneficia ita perpendimus, ac si misera quaedam conditione inter domesticos Dei collocati simus, mirum dictu, cur non sit nostrum tam impensum studium, tam assiduus labor, tam indefessa cura, ut quam diu in hac valle miseriae vivimus, omnia sua opera virtutem sectemur; atque solerti industria veram religiosi hominis perfectionem conquiramus, praesertim, cum istius modi diligens exercitium ad efficatius tutiusque consequendam salutem sit nobis demandatum a Domino; nemo est sane nostrum tam invidus felicitati suae, qui primum quod solis injustis minatur Deus totus non perhorrescat, sicuti certe nemo est, qui alterum, quod Numen propitium pollicet iustis, non sibi optet ex animo et ad maiorem hic inde in prosequendis virtutibus non adspiret profectum, sed cujus institutione ac doctrinis magis nos proficere par est [opus est,Star.], nisi solius aeternae Sapientiae Christi, secundum testimonium Divi Apostoli Petri: Quipeccatum non fecit, non est inventus dolus in ore ejus [1 P 2,22]. Nescit ipse falli, nec nos fallere potest, quid igitur iucundius cogitari poterit, quam tali proficere Magistro, eiusque exempla sectari, qui ideo in mundum venit, ut quemadmodum ipse fecit, itaet nos faciamus, et exinde imaginem suam multo praestantissimam vitae suae vivis udumbratam coloribus nobis reliquint: Haec vero Salvatoris imago relucet perfecte in Evangelicis Consiliis, quae nos vocante supremo Legislatore in statu religioso ita amplexi sumus, ut ad ea servanda solemni promissione adiecta tamquam praecipua vocationis nostrae capita observamus. Felix procul dubio conditio vovere et reddere vota Deo. Misera conditio vovere Deo, sed promissa non implere: Cum enim fallaces hipocritas mendacecesque homines detestamur, nostro nos iudicio iudicemus, non minoris odii reatum incurrere apud Deum hominem mendacem, quam fallacem hypocritam hominibus exosum esse. Quapropter mementote, Patres ac Fratres mei Honorandissimi, Deum irrideri non posse. Mementote gravissimi moniti Domini nostri Iesu Christi, qui salutem vestram in perseverando consequendam dixit. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Mt 24,13]. Quid est autem perseverare nisi vocationis suae promissae ad extremum usque diem fideliter adimplere. Agite igitur, Patres ac Fratres Honorandissimi unusquisque in gradu vestro, quae vestri sunt officii, Superiores verbo et exemplo commissae vobis familiae praecedite, monete, rogate, obsecrate, increpate transgressores, vobis enim reddenda est ratio animarum, quas tum pravo exemplo, tum incuria perire feceritis. Inferiores vero contendite non praeceptis tantum, statutisque obsequii, sed etiam monitis nutuique majorum obtemperare.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==