Decreta Ordinationes

-498tempus Capituli Generalis; pro maiori fide Minus Sigillum Ordinis et manus nostras apponimus. L. S. Thaddaeus Białowieski Praepositus Generalis mpp. De Mandato Reverendissimi Patris Generalis Fr Georgius Broniszewski S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp. Litterae Pastorales [Prot.Mar.141] Thadaeus Białowieski Sacrae Theologiae Lector Ordinis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus ac Visitator Generalis et in Domino Servus. Dilectis Nobis in Christo Reverendissimis, Adm. Reverendis, Multum Rev., Adm. Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis, Religiosis Patribus ac Fratribus suis Titulis Honorandissimis Salutem et Divinam Benedictionem. Supernae ordinationis arbitrio factum est, Reverendissimi, Adm. Reverendi, Multum Reverendi, Reverendi, Ordinis Patres ac Fratres mei, ut quod nunquam desiderare poteram, hoc Venerabilium Fratrum favorabili voto commissum munus hisce diebus non sine maerore susceperim. Non enim mei talenti arbitrabar posse praeponi confratribus, quorum alii scientia atque morum gravitate eminebant, alii virtutis indicio atque meritorum praestantia, rectorum jura satis promeruisse videbantur, attamen mihi tot inter digniores regimen Mariani Ordinis conferri voluerunt, ut omnium, quotquot hoc sacro recensentur nomine moderatorem ministrumque peragam, propterea vel ipsa suscepti muneris ratio postulat, ut cum primum Ordini nostro Mariano Praepositi simus, paternam solicitudinem nostram vobiscum, Patres ac Fratres Honorandissimi, communicemus. Certe nihil magis in ipso exordio religionis [regiminis,Situr.] nostri desideramus, quam vestram vigilantiam, cum quibus et nostri muneris officia partimur, et eadem, qua vos legum institutione moderamur. Quemadmodum enim disponente Providentissimo ac Supremo Nomine [Numine,SAur.] capitis membrorumque conjunctio, ita hominem componat, ut neque caput absque adminiculo membrorum, neque membra absque directione capitis quidquam proficiant; sic caetus hominum, praesertim religiosorum, absque mutuo juvamine, auxilio et subordinatione nequaquam ordinem, qui regimine, virtute et morum sanctitate resplendeat, constituere possunt. Uni itaque eidem fini intenti, una eademque vocatione congregati, pari lege regulisque instituti, pari studio et alacritate in studio vocationis nostrae curramus. Decet nos enim expeditos esse, ut eo omne studium talentique dona unusquisque conferat, quo prae qualitate officiorum impositi obsequii ratio majorem animi fervorem requirit. Gratum sane religiosae vocationis donum, suave

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==