Decreta Ordinationes

conficiantur. Contravenientes huic decreto poenis per Reverendissimum Patrem Generalem ferendis subjacebunt. Sess. 17 n° 7. 20mo. Compertum est in multis conventibus nostris, quod religiosi aequales ferculorum [89] portiones non habeant, sed unus plus pro suo sensuali gustu, alter minus vel nihil accipiat, quapropter statuit Venerabile Assessorium, ut antiquius usitatae scutellae, sive portiones, quantocitius conficiantur pro aequali distributione ferculorum. Sess. 17 n° 3. 21mo. Cum professa paupertas religiosa commoditates religioso opportunas ex conventu providendas decernatur et vitium proprietatis cum personali cura necessaria aquirendi conjunctum malorum sit gravissimum, ideo Venerabile Assessorium statuit, danda clericis et laicis ad annum tria indusia, duo paria calceamentorum, studiosis vero Clericis etiam lumen ad cubicula, idque in hebdomada unicuique duas candellas ex communi. His quoque accedit, ut et lotrix ex eadem cassa communitatis pro omnibus religiosis sit teneda, solaria autem usitata pro habitu more antiquo exsolvantur non tamen partitim ne in vanum expendantur, sed de integro omnibus, et uno tempore. Sess. 13 n° 4. 22do. Cum nostris deplorandis temporibus etiam in religiosis communitatibus magna laxitas in vestitu et aliis mobilibus sit introducta, exinde et proprietas Regula Sacra ac Constitutionibus nostris nec non plurimis Ordinationibus sit damnata. Ideo decisum est a Venerabili Assessorio, ut omnes religiosi tempore annuali visitationis, sub gravissimo onere conscientiae, omnia sua mobilia fideliliter scripto adnotata exhibeant Reverendissimo Generali pro impetranda Benedictione, Usus simplicis, et Superior Generalis sive Eius Vicarius habet potestatem omnia, quae invenerit superflua, recipiendi, levandi et communitati applicandi. Sess. 13 n° 9. 23t10. Ut Pauperetas professa in exteriori quoque videat amictu, Statuit Ven. Assessorium et strictissime praecipit, ne pro Sacerdotibus una ulna panni pro habitu excedat pretium octo florenum polon., pro Clericis autem et Laicis eadem ulna florenum 6. Insuper demandatum est propter servandam uniformitatem, ut palii pluviales sint unius coloris cinericii subobscuri, ideo color panni per Reverendissimum Generalem cuilibet conventui exhibebitur. Sess. 15 n° 8. 24to. Decisum quoque est, ut sub poenis arbitrio Superioris inflingendis injunctum, ne religiosi habitus iam laceratos, et alia sua mobilia, sine scitu Superioris localis extraneis et vel maxime Judaeis, vendant, exinde Superiores inquirent causas, et justae videbuntur permittere possunt. Sessione 17, numero 5to. Datum Rasnae ad Sanctam Annam die 31 mensis Octobris anno 1793 sub

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==