Decreta Ordinationes

-496jam vetitis utantur sigillis, ideo declaratur, quod ab intimatione praesentis sancitis si alio sigillo, quam conventuali religiosi manentes in conventu obsigilaverint litteras, sive illae sint ad Reverendissimum, sive ad alios Patres Vocales directae, non lectae mox cremabuntur. Manentes autem extra conventum possunt sigillo parvo uti cum effigie Immaculatae vel alio. Juniores vero ne fabulosas querellas in suis litteris ferant, antequam sint litteras scripturi, consilium capiant ab uno ex Discretis, tum et ipse Discretus, istud negotium sive desideria si justa videbuntur potest notificare Reverendissimo. Sess. 15 n° 5. 14to. Superiores locorum licet sint plurimis distenti curis domesticis, et communi orationi semper adesse non possint, pro maiori tamen et exemplo et proprio fructu, ne se intuitu eorum absentiae alii relaxentur religiosi, statuit Venerabile Assessorium, ut ter in septimana adsint in communi meditatione. Sess. 16 n° 2. 15to. Ut omnes Rubricae Missalis observentur perfecte, et per nonnullos Sacerdotes, nocivi introducti abusus ne amplius fiant, propterea Venerabile Assessorium decidit, praecipit et mandat, ut ab omnibus servetur ritus chori, ita ut nemini liceat, si in choro fit officium de duplici, liceat ipse particulare suum officium habeat de semiduplici, alio colore pro Missae Sacrificio uti, quam eo tantum quem habet chorus. Si vero aliquis contraierit, et pro suo libitu celebrare intenderit, sacristianus humiliter exponet hanc inconvenientiam esse vetitam, et denegabit calicem. Sess. 16. n° 3. 16to. Exinde exorta fuit quaestio, utrum in festo duplici possit Missa cantari de Requiem exposita tumba, sed quia aliqua fuere dubia, et firmiter evinci non potuit, talis Missa celebranda licite, ideo decisum est, ut super hoc agat recursum Reverendissimus P. Generalis ad Sacram Congregationem Rituum. Sess. 16. n° 4. 17™°. Renovatur punctum Capituli Generalis immediatae praeteriti, quo pilei saeculares vel saeculariter confecti pro hiberno tempore, et per nostros religiosos, nulla ad expensas attentione habita comparati poenitus sunt prohibiti, ideo iterum Venerabile Assessorium ex motivo hucusque ad effectum non deducti, statuti capitularis decrevit, ut si amplius adhuc tales pilei apud religiosos videantur Reverendissimus Pater Generalis etiam et locorum Superiores habent potestatem recipiendi, vendendi, et ad usus sibi benevisos istud peculium expendendi. Sess. 16. n°5. 18vo. Decisum est, ut tam Clerici, quam Laici novitii, non prius ad professionem admittantur, quoadusque non habuerint per se comparatum palium religiosum, longitudinis ad flexionem genu. Sess. 16 n° 6. 19"°. Statuit ac Decrevit Venerabile Assessorium ut habitus nostri religiosi non exquisita et eleganti forma, neque cum manicis per [lon..?] incisis, sed antiqua forma

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==