Decreta Ordinationes

-48413“°. Venerabile Assessorium renovandum voluit punctum capitulare super specificatione exacta expensarum, quapropter anonymis et obliquis terminis in Registris expensionis non esse utendum, videlicet: ut assolent scribere Na potoczne expensa wyszło etc. sed claris et expressis; qui contra egerint, statutum est, ut dictam quotam sic specificatam in poenam depositarii vel Superioris Reverendissimus Visitator eliminet. Quare praecipitus iterato RR. PP. Superioribus Localibus, ut eleemosynas seu quascunque pecunias apud se diu non teneant, nec absque scitu Discretorum expendant, sed mox ac acceperint, vel expenderint, depositario referant. 14to. Fundationem Parochialis Ecclesiae in Chodnów fundandae per Illustrissimum Leszczyński Nuntium ad Comitia Generalia Confaederata et Pocillatorem Ravensem in punctis seorsivis exhibitam libenter acceptat Venerabile Assessorium, dummodo serventur, quae servanda sunt. 15to. Ad propositam rationem Reverendissimi Vicarii Generalis, videlicet ut omnium illorum, qui ante manutenentiam sui guberii vel etiam postea animo eximendi se ab Ordine [74] salvos conductus sibi procuraverint isthaec praedictorum fragilitas amnestia cooperiretur, nihilque in futura tempora eorundem electioni ad officia ordinis obtinenda efficiat. Ven. Assessorium clementi facta animadversione statuit et declarat illos omnes sub salvo conductu existentes quive illud deposuerunt vel deponere intendunt pacificeque vivere constituerunt et desiderant immunes esse ab omni poena, eligibilesque esse ad officia ordinis inhibendo singulis nostratibus sub poena talionis, ne id illis malitiose exprobrent vel coram cunque loquantur. 16to. Caeterum decretum est, prout statuitur, omnis et quicunque nostrum etiamsi graduatus a data praesentium futuris temporibus, si futilibus innixus rationibus et praeconceptis effugiis animo inquietandi Ordinem suaeque libertati sacrilege indulgendi similes progressus per salvum conductum fecerit, ut mox citatus ad tribunal competens Sacrae Nuntiaturae et pro inhabili ad omnia in posterum officia Ordinis decernatur; prout et praesenti decreto pro inhabili decernitur et declaratur. 17mo. Ponderatis qualitatibus et obsequiis A. R. P. Thadaei Białowieski Procuratoris Generalis Romae degentis, qui pro bono Ordinis oboedientia vinctus et ligatus tot annis onus superioratus portaverit, in quibus sua dexteritate et facilitate potuisset universum cursum extradendorum studiorum explere, meritisque privilegiis titulo S. T. Lectorum gaudere, quare, suggerente haec omnia Reverendissimo Vicario Generali factis scrutiniis, et omnibus adinventis affirmationis declaratur pro Sacrae Theologiae Lectore, omnibusque privilegiis huius muneris uti posse et debere. 18vo. Insuper Venerabile Assessorium volens laboribus Reverendi P. Leopoldi Wawrau S. T. L. reddere vicem: item Reverendi P. Victoris Wołągewicz Praesidentis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==