-483relinquerint, declarat non absolvendas fore. Super quo puncto omnes Sacerdotes a Superioribus moneri debent et instrui. 8V0. Venerabile Assessorium volens omni meliori modo virtuti paupertatis et voto religioso ingenue prospicere, illamque professam virtutem, quam Christus Dominus tota vita sua et Beatissima Mater Eius, Dominaque Nostra Immaculate Concepta, prae caeteris sollicito adamavit et servavit, illaesam in Ordine nostro Mariano habere, sacrilegiis vero et aliis variis periculis palmam praereicere, statuit et anteriorum capitulorum decreta renovat, ut omnes et quicunque illi sint, et ubicunque degentes nostri Ordinis religiosi sub visitationibus quotannis institutis omnem supellectilem suam etiam libros quascunque vestes sive ex panno vel lino etc. Item peculium, et quid aliud usui suo concessa habent vel tenent, in libello separato conscripta habeant et Superiori Generali in qualibet visitatione praesentes ostendant, absentes vero per litteras exhibeant, benedictionem paternam pro usu accepturi. Curabunt igitur Superiores Locorum lingua vernacula omnibus praesens decretum prout et aha disciplinam regularem concernentia, notum facere. 9no. Quanquam scriptoris conventus officium jam dudum descriptum est, formulaque eius exercitii sat abunde ex punctis patet, quae tamen vel neglecta, vel sinistre intellecta suum non sortitus finem, quapropter Venerabile Assessorium declarat mentem suam: per nomen talis scriptoris intelligitur archivistam sui conventus, notarium variorum conventualium actorum, cuius tamen officii specialiores dabuntur regulae, juxta quas quilibet archivista procedere tenebitur et neglecto munere puniri privatione vocum. 10mo. Quando aliquis Patrum vel Fratrum fatiscesset, Superior loci mox significabit Reverendissimo Generali, qui attentis pie defuncti qualitatibus et meritis curabit via cursoria omnes conventus certiores reddere pro suffragis uniformique per singulos conventus in libro parato eorundem mortuorum inscribendi methodo. llmo. Innotuit dare nonnullos Fratres quaestuarios aeque et Sacerdotes minori praeditos intelligentia conquaestos fuisse, et murmurasse coram aliis contra gratiam et benevolentiam benefactorum suorum exprobrando imprudenter, et iniuste quod tenaces sint, parum vel nil largientes, vel avari, quibus auditis vel ab aliis de talibus improbis sussurationibus certiores facti laeduntur animumque suum a nostra paupertate juste avertunt. Hinc omnibus tales exprobrationes inhibentur serio, refragarii vero poena carceris vel fraeno, sunt puniendi. 12mo. Demendatur omnibus quaestuariis, ut librum ad conscribendam per semetipsos a benefactoribus collectam eleemosynam, conficiant in eo omne, quiquid obtinebunt vel expendent conscripturi et designaturi.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==