-482et S'^assignatur necnon Gregoriani ccantus usum instituere. Casus conscientiae ad mensam canonicam per quaestiones omni feria ad minus quinta ad resolvendum propositos, perpendere, studiosos a studiis distrahi non permittere. Et sic ubi Superiores Locales Regentis officium sunt expleturi tunc absque licentia, et annutu Lectorum non poterunt studiosos ad unum vel duos dies a studio semovere. Quare tam Reverendi Regentes, quam Lectores de profectu studiorum omni anno in visitatione annuali rationem reddent Reverendissimo Visitatore Generali. 3tlG. Quia vero nonnulli ex modernis philosophiae auditoribus egeant adhuc rhetoricae praeceptis, hinc RR. Patres Lectores philosophiae uno anno mox post modernam convocationem tradent rhetoricam omni faciliori methodo, et duobus sub sequentibus philosophiam omni adhibita sedulitate et diligentia. 4to. Recommendati stricte RR. PP. Superioribus, ubi sunt Novitiatus, ut nullum candidatorum saecularium absque scientia RR. PP. Magistrorum ad domum probationis vel tyrocinii inconsulto admittant, vel suscipiant, nullosque nisi probationis vitae, scientiae et conditionis juxta constitutiones, memoresque sint a susceptione eorundem nostrum pendere institutum. 5to. Bene notum est, quam damnosus sit nimius cremati usus, quamve Sanctorum Patrum damnatus sententiis, et Divinis ebrietas proflicta oraculis. Religioni Sacrae maxima quotidie inferens incommoda, et Superioribus intollerabilis cruciatus. Venerabile igitur Assessorium vult praecavendos RR. PP. Superiores, ne usum cremati juvenibus religiosis Ordinis nostri permittant, neque Superioribus conniveant, ne assuefacti perniciei dedantur. [73] 6to. Venerabile Assessorium obviando in futura tempora omni alienationi a conventibus nostris e re familiari videlicet campis, agris, pratis, silvis etc. summis levandis, locandis et aliis huiuscae modi, praeter annexam a SS. Pontificibus excommunicationem cum obligatione restitutionis, inhibito omnibus Locorum Superioribus sine licentia quascunque facere mutationes, donationes, largitiones e re conventus cuicunque faciendi, talesque actus pro invalidis decernit et declarat. Vigiles igitur sint RR. Superiores, curamque omnem adhibeant, ne per negligentiam eorum aliquid detrimenti patiantur pauperes nostri conventus. T"10. Quoniam compertum sit, quod quidam religiosi in nonnullis conventibus ultra Sacros Canones seu Decreta Summorum Pontificum plura pro Missis celebrandis recipiunt stipendia, quibus absque dubio vix satisfacere queant, idcirco Venerabile Assessorium id sub rigore gravis poenae per decretum formale infligendae vetat, atque si qui tales transgressores post suam mortem, cuiuscunque sint dignitatis et honoris, ultra Decreta Pontificia, majorem numerum missarum non absolutarum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==