-485Mariampolensis, qui a juvenili aetate exemplariter et laboriose officium superioratus exercuit et exercet, in quibus potuisset pariter extradendis occupari studiis et privilegiis pro sua capacitate gaudere S. T. Lectorum. Hinc praeviis scrutiniis M. R. P. Leopold Wawrau S. T. L. nominatus existit Assistens et M. R. P. Victor Wołągewicz declaratus est S. T. L. et nominatus Assistens. 19no. Ex candidatis ad officium Procuratoriatus Generalis Romam per vota secreta eligitur, et est electus A. R. P. Silvester Lechniewicz S. T. L. 20mo. Postquam in anterioribus Capitulis congregati Patres magnam utilitatem immo necessitatem ritualis Mariani proprii agnoverint, et hucusque omnes religiosi illud excudendum desiderent Venerabile vero Assessorium iisdem ex motivis id in votis semper habeat; hinc unanimiter ad confectionem eiusdem ritualis proprii Venerabiles Patres suppetierunt Reverendissimum Vicarium Generalem Josephum Mraas S. T. L., M. R. P. Assistentem Adamum Matulewicz S. T. L. et Secretarium Ordinis, S. T. Lectorem Franciscum Felicem quod dum confectum fuerit, communica- bitus singulis Assessoribus Generalibus. 21mo. Archivum Generale egens ordine atque compositione et revisione; hinc relinquibus gratis Reverendissimi Vicarii Generalis revidendi illud et ordinandi prout visum melius fuerit cum Secretario Ordinis ad caput reiscriptionem poterit scriptos assumi pro placito Reverendissimi P. Vicarii Generalis. 22do. Statuit Ven. Assessorium, ut Reverendum Fratrem Narcisum Kowalski R. P. Superior Skórcensis ad levandam eius infirmitatem religiosis Fratribus de Misericordia Varsaviensibus consignet, idque quantocitius, rationemque cum iisdem ineat, et apud eos collocet, quousque sanus non fuerit, cuius rei expensas cassa communis luet. 23to. Faciens calculum Reverendissimus Vicarius suae triennalis perceptae et expensae visum fuit, quod in solis tantum itineribus variis in causis conventuum expensa superaverit perceptam 1263 fl. pol., assibus 26, idque etiam ex eo, quod consignatum solarii annualis concernens ad manus eius non devenerit. Item Venerabile Assessorium [75] pro annuali Reverendissimi Vicarii Generalis 3 capellanias decernit, et decrevit, ex quibus si aliqua deficeret, aliam pro libitu substituere poterit, ne detrimentum ex suo onere pateretur. 24to. Venerabiles etiam Patres requisierunt super salario R. P. Secretarii Ordinis annuali, determinatum scilicet debere esse, a quo se nulla domus nostra eximere posset; et statutum est, omnis et quilibet conventus noster vel residentia vel domus vel rectoratus omni anno R. P. Secretario Ordinis moderno unum aureum nummum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==