-479Himc fere praeintentum habuere scopum anteriores conventuum visitationes singulorum videlicet corda, omnium animos, tum privatim, tum publicis conferentiis, ex suggestu apostolico commune faciendos: Ut ambulent sicut dei et sanctos, nihilo enim pejus judicavimus ab animo propriam beatitatem despici fierique posteritatis ludibrium, nihilque magis nocere Ecclesiae et societati (si liceat uti verbis Divi Gregorii L" Dialogus) perversa hominis actione, qui nomen vel praesefert sanctitatis: delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, ast in exemplis culpa vehementius extenditur, quando pro reverentia ordinis devians honoratur. Benedictus tamen Deus, qui non amovit orationem servi, ut nullius Fratrum desperatam repererimus salutem, nulliusque deploratam agnoverimus assequenda perfectioris disciplinae propensionem; et sicubi a virtute quid alienum, perfectioni minus consonum, bonae famae nominique Mariano nocivum acciderit, totum id, spe erigimur, facili negotio emendatum iri persentiscimus; habentes enim legem, manibus terentes Scripturarum oracula, quotidiana divorum volventes cordicitus exempla, eam integritatis semitam, idem virtutis bravium, illum suave perfectionis exercitium uno quasi, ut ita dicam, obtutu consequendum fore, omnium promota prodit voluntas et alacris professi operis exhibitio, proba enim ingenii indoles, stimulis ad bonum quidem non eget, quod si occurant, vehementius iisdem ad heroica allicitur. [135] Ea proinde est ratio, cur quomodo stabilitis in gradu, et amplius instituendis de profectu animae rebus, ordinariam singularum dom orum nostrarum sub tempus elabentis triennii, vigore constitutionum Apostolicarum his praesentibus Litteris intimemus visitationem et intermedialem Venerabilium Patrum indicemus congressum; cuius ope negotia, atque statum conventuum nec non urgentiora totius Ordinis commoda consulto cupimus opitulante Deo, apprehendenda: faciet Dominus praestanda quum communis boni meditemur rationem. Quapropter praerecensito acturi in Conventu nostro Gorensi rite celebrando diem vigesimam primam mensis Augusti praefigentes, prout per praesentes dictum conventum eiusdemque mensis diem praefigimus et actualiter destinamus Reverendissimos, Adm. Reverendos totius Sacri Ordinis Emeritissimos Patres ac perpetuos Discretos actuales, nec non Multum Reverendos Patres Assistentes, utrumque Secretarium Sacrae Theologiae Actuales Lectores tribus diebus altefatum [altefactum,S£w.] terminum praevenientibus ad locum praefixum venire actuique interesse cupimus, enixeque flagitamus (omnibus aliis quin nostra speciali fulciantur licentia, sub poenis arbitrio nostro infligendis additu interdico). Ut autem visitatio nostra faciliori absolvatur methodo et in cuiuslibet negotii faciliorem cedat successum, dignabuntur Reverendi Patres locorum Superiores tempestive idque ante adventum nostrum (ne modicis immorantes, utiliora praeterisse, videremur) salaria religiosis, domesticaeque familiae debita exsolvere, debitis omnibus, si auae irrepserint, satisfacere, passiva seorsive adnotare: Item inventaria rerum mobilium et immobilium, exactamque supellectiles ecclesiasticae
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==