-477diversa exhibens, tamen universos diligit ut filios, quae dum arguit mitis est; quum blanditur, simplex est; pie solet servire, sine dolore mulcere, patienter novit irasci, humiliter indignari; potentem non inflat, humiliatum non irritat; non cupit dominari, sed amat abiici; non succumpit falaciis, divitiis non evanescit; cupiditate non praemitur, nec adversitate deperditur, nec infortunio amittitur; quia si haec semel deferri posset (teste S. Augustino) nunquam vera fuit; haec proin famulantem in expediendis alacrem, clientem in adversis stabilem, in promissis fidum omnem reddit hominem. Haec igitur, Amantissimi Patres ac Fratres, vincamus invicem corda ac mentes, praelati suis clientibus, clientes suis praelatis, cuilibet quae sua sunt exhibentes, crescamus in olivam fructiferam, in hominem perfectum, nec contendamus in sui perditionem tanquam infideles afflictionem addere afflictioni, contumeliam contumaliae, pravitatem pravitati; nec habeas adversarios quod obiceret nostrae integritati. In pace factus est locus Domini, fas ne eris in domo ejus et Mariae faces accendere odiorum, litis, et campum moliri in unanimitatis? Respitiamus volatilia caeli; agebat ad suos Divus Bernardus, quadrupedia agri, attendamus pisces maris, quam felices in concordia, quam gnari suae intimae societatis et timidi discordiarum. Nos quibus datum est pignus altioris perspicatiae, profundioris inteligentiae filiatio adoptiva ipsius Divinitatis justum, ne erit hoc vinculum rumpere fraternae charitatis? Absit quia qui a charitate, unanimitate atque unitate dividitur, ne dubites inquit S. Bernardus, quin ab eo recesserit spiritus vitae infelix enim victoria est, quae superans hominem succumbit vitio. Unicus igitur nostrae Congregationis is quae sit primarius scopus, sincera affectuum cordiumque coadunatio, mentium unanimis sensus, offitiorum et dependentiae charitas objectum; hoc unice titulo nostram volumus per praesentes intimare, prout et intimamus, huis sacrae congremio gubernii servitutem, qua cupimus, singulos invisendo conventus, singulorum prospicere necessitudini, atque cuilibet juxta caput HI Regulae fraterno suffragari commodo. Interim tamen omnem suffragiorum piae memoriae Reverendissimo ac eximio Praeposito Generali exhibentes pietatem, gratitudinem vestrae, Dilectissimi erga tam amabilem Patrem et magnae spei virum, limites designare haud quanquam arbitramur, tanto enim ad compensandorum [130] fit promptior, quanto major fit consideratio ejus qualitatum, verum morum secuti ordinarium, duplicatum, pompa, qua facultates permittunt, maxima funerali, inpingimus (ni forte jam absolutum sit) absolvendum fere ab omnibus suffragium. Eodem charitatis et justitiae motivo animas Reveverendi Patris Stephanum Micewicz capellani ad ecclesiam Prenensem, Patris Conventus Mariampolensis verae pietatis, oboedientiae, humilitatis, aliarum que virtutum viri, qui 3'1,1 Aprilis, Prenis sepultus; item Reverendi Patris Leonis Szczepkowski capellani ad Aulam Illustrissimi Domini Krasiński Castrorum Metatoris Regni qui die 9 Aprilis, sumpto eo die incidente Caena Domini Sanctissimo Sacramento in hospitali Parvi Jesuli 10ma obiit.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==