Decreta Ordinationes

-475observanda inculcare. Hanc ob causam sub principio gubernii nostri occurentes omnibus, et quibus quaeque enormi casibus de tribunali poenitentiae, quosdam nobis metipsis reservamus casus. Et quidem: lmo. Furtum rerum notabilium. 2do. Lapsum camis voluntarium opere consu- matum. 3Uo. Falsificationem litterarum atque sigilli. 4to. Revelationem quorumlibet defectuum in ordine patratorum cum infamia coram saecularibus. 5to. Donationem et venditionem sive de propriis, sive de communitatis rebus extra Congregationem; A quibus quinque praenominatis casibus nulli Confessariorum licebit absolvere, nisi a nobis obtinuerint vel habuerint licentiam. Volumus autem, ut praesentes coram communitate cuiusvis loci publicentur, et iis quinam intelligunt vel absentes sunt, maxime quoad ea, quae reservantur,explicentur, innotescantque, et explicata, protocollis propriis ingrossata, ut moris est, ad viciniorem conventum transmittantur. Caeterum orate pro invicem, ut salvemini. Nos autem deprecamur Dominum, ut videamus faciem vestram et compleamus eaquae desunt fidei vestrae, ut Dominus abundare faciat charitatem [125] vestram in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vobis, ut ambuletis in omni opere bono, observantia sancta et in vitae sanctitate. Dedimus in Conventu nostro Rasnensi die 20 Septembris anno 1788. L. S. Stanislaus Mogień Praepositus Generalis De Mandato Suae Reverendissimae Patris Felix Hadratva Secretarius Ordinis mpp. Litterae pastorales [Prot.Mar.127] Iosephus Mraas S. T. L. Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Pater ac Commissarius Generalis et in Domino Servus. Reverendissimis, Admodum Reverendis, Multum Reverendis Reverendis, Multum Venerandis Venerandis in Visceribus Christi et Mariae Patribus ac Fratribus Dilectissimis Salutem et Benedictionem. Funerum, eumque tanto tristiorem quo squalidioribus, inter singultus et lachrymarum suspiria, refertum intuemur aculeis, votibus Intemeratae Virginis ac Matris Mariae Filiolis ac meis Dilectissimis Fratribus pro muneris nostri ratione adferimus nuntium. [128] Solamen illud, in quo tota Paupercula Congregatio Mariana recreabatur, exteri applaudebant, magnates principes reverebantur nostris ab oculis ictu sublatum est repentino. Magnum illud columen, in quo plurimum praesidii, splendoris atque in rebus tot afflictis dexteritatis sacer Mariae in dies exputabat Ordo, atque spe sub ipsis Gubernii principiis jam jam erigebatur indubia, infelicissimo paucis abhinc diebus de manibus Nostris, de expectatione nostra mortis invidae ereptum est contubernio. Jam sani nostris quo deploratum ire fas est, quo praecordia cordis praedolore fatiscunt,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==