Decreta Ordinationes

-474Visitator Generalis et in Domino Servus. Reverendissimis, Admodum Reverendis, Multum Reverendis Reverendis, Multum Venerandis Venerandis Religiosis in Christo Dilectissimis Patribus ac Fratribus Salutem, ab Eo, qui est vera Salus. Altissimo Divini Numinis obtutu, in cuius manibus nostrae sunt sortes, factum est, Reverendissimi Admodum Reverendi, Multum Reverendi, Reverendi Venerandi Patres et Fratres, ut quod nec ipse mihi (probe conscius imbecillitatis ornatus, dotumque animi mei) [124] policed potui, nec et vos, cariores ipsa vita mihi Fratres sperare, ut opinor, valuistis paucis ab hinc diebus gestandos vos in pectore, gubernandos in corde; universoque caetui Mariano praesertim comprehensibilia indulserunt jjudicia. Expavi nimium et totis confici visus sum mihi viribus, dum inopinatae in Generalatus sacri huius sodalitii apicem evectionis sedulamente revolvens pericula, et quod magis est, non ignorans tantum in me facultatis haud esse, quantum suscepti huius ratio postulat ministerii, nolens volens, concordi omnium Venerabilium Fratrum voto, in assuetos, eosque impares humeros gravibus Sacrae Religionis subdere coactus sim, oneribus. Iussit, ut opinor, Deus hoc magno potiri munere, quia iam factum est istud, et mirabile est in meis et vestris oculis. Quapropter demisso animo ipsum tanquam fontem gratiae et omnis doni appello cordicitus tutorem, ut cui placitum fuit me in sublimi Sacri Ordinis collocari specula, potentia dexterae suae atque dignationis suae virtute faciat me in omnibus suae parere ordinationi. Mandastis et vos Reverendissimi Admodum Reverendi Multum Reverendi Venerandi suis titulis Honorandissimi Patres ac Fratres suis obsecundare nutibus, quia propter obtestor vos, ut dum conscii sitis exilitatis meae atque infirmitatis, ne in despectum mei abeatis, sed potius Dei, ita volentis et disponentis placita attendatis per quae non solum uberior vestri meriti atque praemii in vobis augebitur ratio, sed et meorum monitorum (si ubi opus fuerit) verbo vel doctrina ad hortationumque mearum sedula in opere tuebitur impletio. Pro nunc nihil est, quod vobis pro modulo mei officii superioratis sagacius commendem, quam ut diligatis vos invicem, hoc enim unum est nostrae perfectionis vinculum, nec et verior pleniorque, teste Sancto Augustino, ministri potest justitia hoc divinissimo mandato; sed nec etiam ipse Dominus aliud, quam speciale diligendi sui mandatum discipulis, ac in eorum persona cunctis Ecclesiae suae Sacerdotibus tradidit, cum praecaeperit; ut manerent in dilectione sua, sicut ipse in Patris sui dilectione manebat. Pretiosus ille charitatis unio id efficiet, ut quod praedecessores nostri manutenendae perfectionis religiosae, necnon sacrae Regulae, Statutorumque nostrorum rite observandorum gratia sancerunt, stabiliverunt et ordinaverunt, vos Dilectissimi suis titulis Honorandi Patres ac Fratres, Dei et Sacrae Religionis amore omni conatu solerti cura servare, ad effectumque deducere satagetis. Quod ut felicius eveniat, nostra erit his omnibus sedulo invigilare et ad amussim cum Dei auxilio

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==