Decreta Ordinationes

-47317'no. In rigore Sanctae Oboedientiae praecipitur et recommendatur R. P. Magistris novitiorum atque sub magno conscientiae periculo, quatenus suos alumnos in spiritu erudiandi bona doctrina percolant, eorum ingenia probent, capacitatem virtutis et doctrinae et, quibus opus est, rhetoricae studium, moralisve theologiae studium et catechismi pabulum instituant tanquam legitimi eorum professores, compertum enim est, quod juventus post novitiatum mox pergat in insipientiam. Sessio 13 numero 13. 18vo. Iteratis vicibus recommendatur punctum respectu religiosorum ex oboedientia [64] itinerantium, ut ipsis clementia, misericordia exhibeatur caeteraque aha, quae ibidem statuuntur. Sessio 14 numero 4. 19“°. Uniformitatem, ut in nostro reluceat vestitu tam interno, quam externo, rigidissime commendantes et servatam habere volentes, stabilimus, ut paliola alba sint minora medio cubito ab ipso regulari habitu; omnes porro religiosi, cuiuscunque honoris et dignitatis, si vere Mariani sunt, in interiori sub cinericio vel albo uti debent vestitu, galeris nigris et non albis, iisque modestis et non exquisitis. Pilei porro saeculares vel saecularium more compositi et exquisitiores omnino prohibentur. Quodsi quis exquisitiori utetur vestitu, a Superiore mox deprehendatur, et si refractarius fuerit atque huius legis contemptor super his quae uniformitetem spirant atque commendant, judicio stricto Reverendissimi Generatis per instantiam Locatis Superioris juxta delictum erit puniendus. Sessio 14 numero 6. [20mo] Vetuit porro, ne Magnificat cantetur sub recreationibus. Ad ultimum, haec omnia et alia jam dudum demandata ad exequendum observandum sancita sub onere conscientiae iterum iterumque Venerabile Assessorium commendat. Actum Rasnae sub tempus Generatis Capituli dicti "Intermediis"13 ut supra Septembris 1788 anno. 13Informatio erronea, quia hoc Capitulum fuit Ordinarium cum electionibus. L. S. Stanislaus Mogień Praepositus Generatis mpp. Excerpta asseritior de Libro actuum Generatis Capituli Feliks Hadrawa S. T. L. Secretarius Ordinis mpp. Litterae pastorales [Prot.Mar.123] Stanislaus Mogień Sacrae Thelogiae L. Clericorum Regularium Marianorum Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, Praepositus ac

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==