-462Henricus Miseratione Divina Episcopus Tusculanus Cardinalis Dux Eboracensis Sanctae Romanae Ecclesiae Vice Cancellarius Basilicae Principis Apostolorum de Urbe Archi Praesby ter, Ecclesiae S. Laurentii in Damaso Commendatarius ac Congregationis Clericorum Regularium sub Titulo Immaculatae Conceptionis Dilectis Nobis in Christo Reverendissimo Patri Raymundo Nowicki Praeposito et Visitatori Generali, Caeteiisque Omnibus Congregationis Clericorum Regularium Marianorum Professoribus Salutem in Domino Sempiternam. Ubi primum innotuit ab Sanctissimo Domino Nostro Papa Nos fuisse ad Clientelam Congregationis Vestrae delectos, quamvis id novum intelligeremus Nobis impositum onus praeterea ne dum Episcopalis Ecclesiae, sed etiam S. R. E. plurium munerum, nihilominus, quoad erga Polonam inclinatam Nationem animi affectu moti, et ob memoriam Augusti et religiosi Joannis Tertii Poloniae Regis Proavi Nostri, qui Orientem time Congregationem Vestram Ejus speciali favore ne dum fovit, sed partem quoque aliquam Aviti Sui Matrimonii illi dono impertitus fuit, praecipue vero Illius causa Obiecti, ad quod Congregatio Vestra tendit, Eiusdem Sanctissimi Domini Nostri nuntium quam libenter suscepimus. Animo enim reputavimus eam Venerabili Servi Dei Stanislai Papczyński Institutoris Vestri mentem divinitus illustratam fuisse, selectum Alumnorum sociare numerum, qui jugiter mysterium Immaculatae B. M. V. Conceptionis venerarentur, et cultum ubique propagarent: itemque f idelium Animabus, quae a corporibus sejunctae omni reatuum labe purgandae sunt, ut aeternam assequantur gloriam, omni suffragiorum genere praestare conarentur opem. Neque id satisfuit, quoniam ad in humanis agentes charitatem, zelumque suum convertens iisdem praecepit alumnis, ut ab Episcoporum nutu pendentes, animarum rectoribus auxilio essent, se seque addicerent ad Divini Verbi annuntiationem, ac rudes homines et pueros in Fidei Catholicae Religionis praeceptis juxta Romanum Catechismum instruendos, [118] ac publice pueros ipsos, praesertim pauperes legendi, ac scribendi artem docerent. Cum autem Vos, Venerabili Institutoris fideles asseclae, parentes mandato, quod sub Capite 4 Regulae Decem Beneplacitorum nuncupatae continetur, ab Eadem Sanctitate Sua unum ex S. R. E. Cardinalibus, qui Protector esset Congregationis, per Dilectum Nobis in Christo R. Norbertom Golkowski Procuratorem in Urbe totius Congregationis Generalem enixis supplicationibus petiti fueritis, et modo cum Vos Omnes oboedientiam, debitamque reverentiam Nobis uti Protectori polliciti sitis, authentico dato documento, quod per eumdem R. Norbertum Nobis traditum fuit. Nos hac ipsa die, qua in Ecclesia Congregationis Vestrae post S. Sacrificium Omnipotenti Deo ad Aram in honorem eiusdem Immaculatae Conceptionis dicatam rite celebravimus, ad aulam Superiorem
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==