Decreta Ordinationes

-463accedentes, inibi lecto Epistolio de Ordine Sanctitatis Suae scripto, Protectionem Congregationis Vestrae palam acceptavimus, et publice professionem cepimus, atque eumdem R. Norbertum, et Socios nomine eiusdem Congregationis ad oblatam oboedientiam admisimus, illamque ratam gratamque declaravimus. Dum vero per praesentes publicum animi nostri et totius rei edimus documentum Deum Optimum Maximum effusis precibus observamus, ut Nobis datum sit Congregationis Vestrae ita prodesse, ut illam longe lateque propagatam fore in Domino simus gratulari. Ut tamen vota nostra cumulate impleantur, Vestrum Dilectissimi erit Statuta, et Regulas, piaque Institutiones, prout hactenus integre servare, atque illis assidue praestare operam, praecipueque Catholicae Religionis et Romanae Ecclesiae dogmata, et Decreta promulgare, ac tueri, ac demum sicut candida sunt vestimenta vestra, ita juxta Sapientis monitum oleum de capite Vestro non deficiat. Quod praeterea Nos ad partecipationem precum, bonorumque operum Totius Congregationis admiseritis acceptissimum Nobis est, et gratias rependimus Vobis maximas, atque exoptamus, ut grati animi, dilectionisque nostrae notorium per haec Scripta futurum sit monumentum, illaque in singulis Vestris domibus coram omnibus legantur. Demum, Dilectissimi, laetamini, perfecti estote, idem sapite, pacem habete et Charitas Dei ac Communicatio Sancti Spiritus sit cum Omnibus Vobis. Datum Tusculi ex aedibus Episcopalibus XVI Kalendis Sext. MDCCLXXXV L. S. Henricus Cardinalis Protector Vincentius Cavazzi a Secretis. Illas itaque Serenissimi Protectoris Nostri Clementissimi Litteras Pastorales muneris nostri et officii duximus esse ad omnes, et singulos commentorum nostrorum Superiores Locales transmittendas, ut per omnes et singulos nostros conventus publica ut assolet lectione innotescant, neminemque religiosum lateant, quatenus communicata sibi a nobis ex tanta protectione nostra felicitate ac spirituali laetitia, quae ad majorem Dei gloriam promovendam, ad incrementum, decus, ac splendorem Ordinis nostri ampliandum, in cordibus nostris diffusa est, pariter et vos in Spiritu Sancto consolationem habeatis, Deoque Optimo Maximo pro hac protectione summas nobiscum referatis gratias. Quia vero depravato hoc saeculo, inundanteque morum corruptela, multa immineant undequaque rdinibus religiosorum incommoda, ad haec itaque a nobis avertenda, ne propriis (tanta suffulti protectione) confidere videamur viribus, pro necessitate ac felici Ordinis successu enixas ad Deum fundamus preces, quemadmodom etiam oramus, et obtestamur in Christo Superiores Locales, quatenus ab intimatione praesentium, usque ad ulteriorem nostram dispositionem recommendare vellint singulis sui conventus Sacerdotibus, ut in Missae Sacrificiis assumant continuis collectam pro quocunque necessitate ex Missali: Deus refugium nostrum etc. Clericis vero ac Fratribus Religiosis qualibet hebdomada confessionem et Communionem pro felici successu Ordinis assignent. Finito vero in choro Divino Officio sequentia absolvant suffragia singuli ibidem existentes religiosi: cantando

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==