Decreta Ordinationes

-460Generalis, ubi tandem fixum habere quaeat locum, ne conventus exinde conquerantur, si diutius alicubi, pro necessitate demoretur, et taliter est data a Venerabili Assessorio resolutio, quatenus in tali conventu residentiam suam constituat, in quo necessitati consulat, ad exspedienda Ordinis sui per litteras negotia, et in animadversione fuit Conventus Rasnensis, et sapientissime, attamen prae oculis habendo quanta oriatur in colligendis in brumali tempore lignis defficultas, satius consultum est, quatenus a Majo ad Octobrem usque Rasnae dimoretur, a Octobri vero usque ad mensem Aprilis Miroslaviae sua negotia Ordinis sit expediturus. Ut autem praelaudati conventus aliquam habeant recompensationem ab illis conventibus, in quibus Reverendissimus Pater Generalis aut raro aut parum dimoretur, idcirco statutum est a Venerabile Assessorio, quatenus Conventus Mariampolensis tribuat Conventui Rasnensi ab anno in annum 400 florenos polonicalios, ne autem reputet sibi pro aliquo gravamine, applicaturus est totidem missas pro Conventu Beresdoviensi et Residentia Ostricoviensi. Residentia vero Volpiensis tributura est 100 florenum poli, quotannis Conventui Rasnensi in vim huius mansionis Reverendissimi Patris Generalis, quia tempore consistiori in eo conventu moram trahet Residentia vero Janoviensis Conventui Miroslaviensi datura est ab anno in annum centum florenos poli.: et ducenti floreni assignati sunt ex capellania A. V. P. Josephi Mraas S. T. L. Assistentis Ordinis pro hocce Conventu Miroslaviensi ab anno in annum. Tandem distributio facta est, quantum tributuri sunt in posterum conventus pro oneribus Reverendissimo Patri Generali, et decisum est, ut Conventus Corabieviensis tribuat #[=mimero] 4, Gorensis # 1, Goźlinensis # 1, Skurcensis # 3, Rasnensis # 3, Mariampolensis # 6, Beresdoviensis nihil, Miroslaviensis # 5, Residentia Janoviensis # 4, Ostricoviensis nihil, Volpensis # 1, summa summarum effecit aureorum nummorum nro 27, ex his # 7 P. Secretarius est adepturus. Sessione matutina numero 4. 29110. Decisum est a Venerabili Assessorio, quatenus in Conventu Rasnensi loco commodo formetur achivum Ordinis pro conservatione munimentorum, quod recomendatur A. V. P. Assistenti Ordinis. Eadem sssione numero 5. 32do. Reverendissimus Pater Generalis dedit potestatem in individuo pro uno Confessario in quolibet conventu absolvendi a reservatis suo Ordini. Eadem sessione Matutina numero 6. 30mo. Solarium mansionariis Volpensibus assignatur pro anno 70 florenos poli, a Superiore huius loci expungendi. Eadem sessione punctum 9. 31mo. Propositum est Venerabili Assesorio, quatenus A. R. P. Patres Ordinis habeant missas suas in hebdomada nro 4, et tres ad intentionem sui conventus, et responsum est affirmative. Sessione 10 matutina numero 1. [AZa marginesie "NB"] 3*2

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==