-45922d0. Senno exortus etiam fuit de eligendo in Almam Urbem novo Procuratore Generali Ordinis, et ex ea ratione Reverendissimus Pater Generalis proposuit duos candidatos, videlicet R. P. Joannem Niezabitowski, et M. V. P. Thadeum Białowieski. Facta autem de eis servatis de more servandis votatione prior nactus est vota favorabilia 7, negativa 5, posterior vero M. V. Pater Thadeus Białowieski nactus est vota affirmativa 10, negativa 2, et proinde evidens est, eum electum esse in Procuratorem Ordinis Generalem in Almam Urbem. Sessione mattutina 7 punctum 1. 23. Proposita sunt tandem desideria Ven. Assessorii, inter etiam alia fuit etiam et illud, quatenus R. P. Secretarius Ordinis gaudeat titulo eodem, quo etiam Adm. Venerabiles Patres Assistentes Ordinis, repositum est affirmative. Ses. 8 punctum 4. 24to. Desideratum etiam fuit, quatenus religiosi, qui majoribus laboribus operam navant, majora etiam recipiant stipendia, idque ipsum dictum est in favorem PP. Lectorum Theologiae, Philosophiae, ac Concionatorum, ut hi saltem 4 in hebdomada ad sui conventus intentionem absolvant missas, residuas vero tres ad suam, ad quod repositum est: si ordo eorum in erudiendis alumnis videbit solertium, ac debitam applicationem in praedicando ac disseminando verbo Dei, diligentiam hanc gratiam pollicetur eisdem esse praestandam, quibus etiam diebus concionum Superior Localis pro eum discretione vitrellum vini aut mulsi non est denegaturus ad refocillandas post laborem vires. Sessione eadem punctum 4, quem respectum Superiores Locales praestabunt professoribus scholarum. 25to. Consultatio etiam facta est de futuro Deo dante Capitulo elapso tribus abhinc annis, in quo convetus sit celebrandum, et quomodo. Post aliquam itaque super hoc deliberationem factam, destinatus est Conventus Rasnensis, tempus vero mediis Septembris intelligendo 7. 8. vel 9 diem. Eadem sessione et punctum. 26to. Compertum est aliquos nostros religiosos scripsisse supplices libellos, cum otios eruditos sensu charactere, et stipo minus eleganti, immo irritioso, ac vituperabili, eapropter prohibetur ne absque consilio aliorum id facere praesumant quinimmo in his [49] eruditos consulant, charactereque eleganti tales libellos supplices scribendos faciant. Eadem sessione punctum 7. 27mo. Venerabile Assessorium declaravit Reverendum Candidum Spoumy Sacrae Theologiae Doctorem Ex procuratorem Generalem in Alma Urbe, nominatum Ordinis Assistentem, et tali titulo pro interim dignum esse adjudicavit, pollicendo majora suo tempore, pro eius suscepto in Alma Urbe labore, subselia et que sublimiora. Sessione 9 matutina punctum 3. 28VO. Tandem sermo etiam fuit de fixa mansione Reverendissimi Patris
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==