-458eapropter Reverendissimus Pater Generalis judicando illos post annum capaces, ut pro studio philosophico disponantur, potest illos absque omni referentia ac consilio aliorum PP. Assessorum ac Definitorum pro hocce applicare. Ita concludit Venerabile Assessorium judicando semper habere Reverendissimum Patrem Generalem in his ordinariam potestatem. Eadem sessio punctum 10. 16to. Prohitum fuit iam quidem, ne religiosi debita contrahunt pro sua persona privata, quod etiam juramentis fuit confirmatum, quod etenim dum hodie dum cum perjuri practicetur, decisum est a Venerabili Assessorio, ut si quis ex Superioribus debita pro sua persona contraxerit, voce activa et passiva privabitur, ac etiam officio, si vero ex Junioribus pro qualitate delicti serio punietur. Eadem sessio, punctum 16. 17™. Professoribus scholarum recommendatur hoc pium ac meritorium opus ac munus a Venerabili Assessorio, quatenus eos non pudent tempus inpendere in erudienda juventute, immo diligentem curam adhibeant, mercedem a Deo recepturi. Eadem sessione punctum 18. 18vo. Ad obligationem Illustrissimi Excellentissimi Krasiński Castrametatoris Regni Equitis Aquilae Albae et S. Stanislai, quatenus P. Leo Szczepkowski suus cappellanus gaudeat titulo Reverendi Patris, Venerabile Assessorium hoc titulo eum venerari, ac revereri judicavit dignum. Eadem sessio matutina punctum 19. 19no. Capotae, licet si anterius anno 1777 erant proscriptae et vetitae, quae vero non est, qui oboediat, eapropter conceduntur honestae, uniformis coloris subcinericii, aliter prohibentur, neque alterius coloris ansulae permittuntur. Coronae vero non in filis bombaceis portentur, sed antiquae asserventur, ut moris erat. Decimum est eadem sessionem matutina punctum 21. 20mo. Licetsi jam anteactis temporibus sancitum sit ratione solutionis postarum, pro expediendis undequaque emanandis epistolarum litteris, ut tamen magis inhereat menti, justitiaeque distributivae pateat amplectando, rectaque certitudo, statuit Venerabile Assessorium, ut si quis in posterum litteras expedient ad Reverendissimum Patrem Generalem in suo negotio, ipsemet solvat cursum postae concernens, si vero in negotio conventus [48] ipse conventus, ut solvat, necesse est, si autem in negotio communi Ordinis, ex cassa communi solutum est. 21. Sermo etiam exortus est de Protectore Ordinis nostri Eminentissimi Duce de York Cardinali, de quo electo a Papa Pio VI feliciter moderno certiorem fecit Ordinem nostrum Secretaria Status in rescripto suo ad Reverendissimum Patrem Generalem dato. Sessione pomeridiana punctum 12.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==