-4579no. Obviando etiam commoditati religiosorum statuit Ven. Assessorium, ut eorum habitus et etiam utensilia in praedio conventus laventur. Clericis et Laicis gratis, Sacerdotes vero saltem aliquam faciant recompensationem, quam subinde faciunt, si extra ad lavandum vestes suas disponunt, sitque recompensatio saltem talis, quae sufficere possit lotrici pro eius labore. Eadem sessione et punctum 9. 10mo. Postquam exercitia spiritualia, et fructus antiqui in nostro exsolevere Ordine, statuit Venerabile Assessorium, ut juxta praescriptum Litterarum Encyclicarum sabbativae habeantur, et in quolibet etiam conventu fructus spirituales more aliquo pater spiritualis designatus cum junioribus exerceat, et in Spiritu Vocationis eosdem confirmet. Eadem sessione et punctum 10. llmo. Statutum est etiam a Venerabili Assessorio, idque ob uniformem ordinem ne amplius religiosi osculentur terram, a mensa canonica discessuri, aut benedictionem a Superiore accepturi. Prohibetur tamen, ne quis absque benedictione aliquo ex conventu exire praesumat, sed discessum suum, quo iturus est, omnino denunciet, inclinato capite benedictionem accipendo. Eadem sessione punctum 12. 12mo. Statutum insuper etiam est a Venerabili Assessorio, quatenus Superiores Locales pridie solemnitatum majorum faciant dispositiones pro devotione in ecclesia celebranda, idque ob eam rationem, ne amplius talis fiat in devotionibus disordo, qualis usque hodie in nostrum irrepserit Ordinem, propter nullam aut malam Superiorum dispositionem. Eundem sessione punctum 13. 13fc. Decisum est a Venerabili Assessorio, quatenus ad Novitiatum neque ad professionem religiosam, neque ad confessiones audiendas, neque etiam ad Ordines clerici mittantur, Aspirantes ad Novitiatum recipiantur, professentur, ad confessiones audiendae, ac suscipiendas Sacerdotes disponantur, absque referentia et dato testimonio Reverendissimi Patris Generali de eorum moribus, capacitate et natalibus. Sessione matutina 5, punctum 4. [47] 14to. Recommendat ab hunc Venerabile Assessorium PP. Praesidentibus, quatenus magis revereantur Patres Ordinis Dignissimos, qui in Ordine pro gloria Dei et bono Ordinis vires suas exantlarunt, siquidem compertum est ab aliquibus junioribus, licet si Praesidentibus vilipensos, inurbane, indiscrete, absque omni debita reverentia tractatos, eorum judicia ac consilia flocci terunci ac nihili habentibus, frivole scuriliter procidentibus, quibus duplicem honorem ipsa Regula nostra praecipit continuo exhibendum. Eadem sessione punctum 6. 15to. Postquam isthic non sint judicandi Clerici capaces pro studio philosophico, qui potius addiscendae constructioni, ac grammaticae sunt applicandi;
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==