Decreta Ordinationes

-454Interrogabimus etiam singulos Ordinis nostri religiosos, a quo illam adepti sunt facultatem ac dispensationem, ut contra capitularia puncta, non jam sigillo conventus sui (ut expedit sub poena excommunicationis) sed quisque illorum comparato sibi, pro suo libitu, ac capricio sigillo proprio cum exaratis sui nominis litteris, epistolas (citra Superiori sui Localis notitiam) clandestine obsigillare praesumit. Ut autem etiam sub tempus Canonicae Visitationis nostrae de statu ac rebus domesticis conventus certiores reddamur, praemonendos esse duximus Superiores Locales Dignissimos, quatenus ab Intimatione praesentium confici curent inventarium per modum protocolli compilatum in quo (praesentibus duobus Patribus Discretis sui conventus) omnem supellectilem tam ecclesiasticam, quam domesticam, ad usque domesticos, victumque quam etiam ad oeconomiam praedii necessariam, accurate, diligenter, fideliter et exacte describant, statum conventus, praedii et colonorum, si quos possident, summas etiam capitalium, earumque locationes, evictiones, provisiones, ad calculum reducant, debita activa et passiva conventus undequaque promanantia, pariter etiam in eodem inventario fidelissime specificent, passivaque quantotius expungant, non expuncta exacte in descriptione omnino recenseant, regestra expensiva et perceptiva in paratis habeant. Archivium conventus, uti sunt obligationes, legationes, et talia similia nobis praesentandum in unum colligant, de reliquo ea omnia in inventario consignare non praetermittant, quaecunque in horreis, culina, praedio ac dispensatorio sunt consignanda, ac reperibilia, reliqua vero in Litteris Encyclicis expraessa ad exequendum diligenti animo persolvant, et exequantur. Postquam vero rerum vicinarum statum proximeque celebrandum Intermedium Capitulum, ac inde bonum commune [116] Ordinis nostri utilissimum a nobis efflagitare intelligeremus, illud vigore praesentium, Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis Patribus ac Religiosis Fratribus in Conventu nostro Eremi Corabioviensis pro die decima mensis Iulii anno currenti edicendum esse putavimus. Ad quod negotium feliciter auspicandum et conficiendum juxta normam in Constitutionibus Cap. 9, de Capitulo Generali et electionibus Superiorum expressam, Admodum Reverendos Patres Ordinis utpote Consultores, ac Discretos perpetuos, tum Admodum R. P. Commissarium Ordinis Generalem, nec non Admodum Venerando Patres Assistentes Ordinis, et R. Patrem Secretarium Ordinis perhumaniter invitamus, quorum cum hoc institutum nostrum, communem deliberationem, consilium, opem et auxilium requirat; praestolamur itaque, ut ante ipsum actum Intermedii Capituli tribus ante diebus, idque die 7 Iulii de mane, pro solita sua erga nos benevolentia adesse dignarentur, ut eo magis de rebus inter se ad universum Ordinem pertinentibus conferamus, delictis paenas statuamus et virtutibus justa ac distributiva demus praemia. Caeteris autem religiosis ad rem minime spectantibus sub poenis arbitrio

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==