Decreta Ordinationes

-455nostro ferendis, omnem aditum ad conventum capitularem serio interdicimus, praecludimus ac vetamus. Noverint tamen Superiores Locales suis titulis Honorandissimi, aut qui eorum loco pro tunc munus sunt administraturi, a publicatione praesentium consueta pro invocatione Spiritus Sancti gratia in singulis conventibus persolvere suffragia. Ipsaque die Intermedii Capituli votivam solemnem de Spiritu Sancto esse decantandam, Sacerdotes autem assumpturi sunt collectam de Spiritu Sancto, Clerici vero ac religiosi Fratres Laici praevia confessione sacra reficientur Synaxi. Quae singula ut omnibus religiosis nostris innotescant ad mensam canonicam perlegantur, protocollo cuiusvis in individua conventus ingrossentur et ad viciniorem conventum quam citissime via cursoria transmittantur. Quod reliquum est, valete in Domino, nosque vestris adminiculamini orationibus. Dedimus in Conventu Nostro Miroslaviensi ad Sanctissimam Trinitatem die 9 mensis Aprilis, Anno reparatae Salutis 1785. L. S. Fr Raymundus Nowicki Praepositus ac Visitator Generalis Fr Carolus Hondlewski Secretarius Ordinis. [Prot.Skur.45] Capitulum Intermedium a. 1785 Puncta Sancita sub tempus Intermedii Capituli Generalis Praeside Reverendissimo Patre Raymundo Nowicki S. T. M. Praeposito ac Visitatore Generali in Conventu Corabieviensi celebrati diebus 7. 8. 9. 10.11.12. mensis Iulii Anno Domini 1785. Ex Actis Generalibus protocolli excerpta. lmo. Recommendatum est a Rev.mo Patre Generali, ut qui per negligentiam recollectiones octiduanas non absolverint, quantocius easdem absolvere satagant. 2do. Animadversio facta est super Ven. Fratrem Onuphrium Jasiński necdum professum Clericum, alicujus pedum defectus obnoxii, utrum sit in Ordine detinendus et professandus? Venerabile Assessorium adhuc detinendum judicavit, sub hac tamen clausula, ut consulat medicum, utrum ejus defectui sit medendum ac consulendum; eapropter curam sui habeat, ut medeatur et sanitati integrae restituatur, sin secus aliter suaserint medici et defectum ejus asserturi sunt incurabilem, non tantum ad professionem efficietur habilis, verum etiam expers religionis quin in ea detineatur. Sessione matutina, cens. 1, punctum 2. 3Ho. Propositum Venerabili Assessorio desiderium religiosi Fratris Fortunati

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==