Decreta Ordinationes

-453etiam spe firma erigimur, sanctam solitudinem, silentii exactam observantiam esse vobis virtutes prae aliis caras, quae non utilitate modo praecellunt, sed ad spiritum orationis (quo viri religiosi flagrare debent) conspiciendum fovendumque imprimis sunt necessaria; neque in his de vobis suspicari intendimus; facile vos saecularium tumultibus, aut occultis conventiculis, domi, vel extra commiscere, ne inde dissolutionis morum, molliorisque vitae, ac otiosae ipsi complices, ac duces convertamini in sal infatuatum, ad nihilum valens ultra, nisi ut ab hominibus conculcetur; tametsi postremo certiores reddimur, non vos latere, mundum vobis (ut quondam Doctori Gentium per Christum) crucifixum esse, et vos quoque illius prementes vestigia mundo crucifixos fore, et ideo ad acquirendam, conservandamque efficaciter sanctitatem, amorem vocationis propriae, exactam officiorum sibi impositorum praxiumque communium observantiam vos possidere. Inhaerendo tamen stabilitis ac confirmatis Ordinis nostri Constitutionibus, pro bono communi ordinis (cui multa intenduntur negotia) [115] opportunum esse judicavimus, et pro munere, quod nobis incumbit, et pro potestate qua vi officii nostri fungimur, ad vos solicitudinem nostram extendere, et adventum nostrum ad vos personaliter pro Canonica proxime Visitatione praesentibus Innotescentialibus Litteris nostris vobis significare, intermediumque Capituli, seu convocationem appropinquantem vobis indicare, ut tandem regularis disciplina fideliter observata, constantius in vobis perseveret, et si quae animadversione digna occurrerint, maturius paterna monitione emendentur, talique methodo desideria, representatio- nesque omnium Ordinis nostri religiosorum, ratione domestici regiminis, et ciliorum sanctorum ad bonum ordinem, et internum regimen necessariorum, eo facilius, et efficacius pro justitia, commodo, et utilitate universorum valeant accommodari. Cum autem compertum sit, aliquos Ordinis nostri religiosos, immemores, praestiti coram Nobis, (elepsis paucis ab hinc annis) juramenti, ne debita ipsi pro sua contrahant persona, neque etiam saecularibus pecuniam pro censu extra ordinem mutuas; insuper etiam stipendia pro missis supra numerum, et contra Decreta Summorum Pontificum (citra vel minimum scrupulum recipere) ac proinde gravissima committere perjuria, noverint itaque in Canonica Visitatione strictam nobis se reddituros rationem. Indagabimini omnino etiam: utrum Litterae Encyclicae, a nobis propter bonum ordinem, exactam observantiam, et regularem disciplinam, nuper emanatae, ad canonicam mensam in conventibus sint perlecta, ac omnimoda executioni demandatae, et utrum suum, quem intendebamus sortiantur effectum? Admonebimus etiam Ordinis nostri Sacerdotes, ne confitentes sibi religiosos praesumant absolvere, a casibus suae religioni reservatis, non habentes delegatam a nobis pro foro conscientiae sibi potestatem, quod inde profecto oriri subinde potest, aliquos ignaros esse casuum suae religioni reservatorum; etiamsi in Litteris nostris Pastoralibus omnes de his certiores reddidimus, ac protocollo cuiusvis conventus

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==