-445compotationibus usque ad ebrietatem indulgere, cum nulla in his animi virtus, sed vitium potius, quo honesta recreationis virtus perimitur, conspiciatur. Sunt enim quidam ad omnem mentis dissolutionem adeo proclives ut cum primum honestis recreationibus fores aperiuntur, protinus religiosum hominem exuant, atque ita animum relaxerit, seu potius dissolvant, ut nullam animae curam necessariam, nullam honesti mensuram servandam, nullam virtutis regulam custodiendam esse putent. Quamobrem ea sibi recreationum genera eligant, in quibus religiosa potissimum modestia eluceat: neque his ad satietatem, sed sobrie et parce utantur. Debent insuper qui ad mutuam conversationem accedunt, prius animum gravitate ac maturitate velut praesidio munire, ut nihil vanum, nihil scurrile, nihil ad risum et cachinnos movendos effutiant; sed quae seria, quae utilia quae necessaria sunt, haec verbis depromant. Altera, quae in domestica conversatione virtus requiritur, est humilitas, quae religiosam gravitatem ita comitari et attemperare debet, ut gravitas sine humilitate non sit, ne superbiat, et humilitas cum gravitate sit conjuncta, nec nimis sit dejecta. Haec porro humilitas, si non ficte aut apparenter, sed sincere ac profunde religiosi animo insederit: id illi in mutua conversatione praestabit, ut cunctos voce demissa et vultu placido alloquatur: neminem despiciat, neminem mordeat, irrideat nullum dictis aut factis lacesset, cum nullo contendat, nulli verborum procacitate aut importunitate sit onerosus, lubenter omnibus cedat, caeteras ubique primas tribuat, haec tandem humilitas religiosum Virum omnium oculis gratum et amabilem reddit. Tertia, mutuae conversationis virtus est circumspectio, qua quilibet in familiari caeterorum conversatione uti debet: ne scilicet quemquam dicto aut facto prae ignorantia laedat: facile enim ex ore evolat verbum joco, aut relaxandi animi gratia dictum, quod cum [108] ex praesentibus, aut absentibus quempiam pupupugerit, illud non jocose, sed serio, et ex animo prolatum judicatur: ex quo saepissime jurgia, rixae, odia, malevolentiae et simulationes proveniunt [ebulliunt,Skur}, quae vix ulla deinde satisfactione verborum extingui possunt. Circumspecta itaque sit religiosorum conversatio, et oculis plena, ut in ea nihil, nisi rectum et ex omni parte sanctum admittant. His et quarta virtus, quae est honestas, adnectenda est, ut honesta conversatio dici et esse possit. Porro honesta conversatio erit, si cuncta obscoena verba, gestus, actus corporis, et quae obscoenitatem aliquomodo praeseferunt a se procul ablegare studeant. Idcirco ab historiarum aut rerum gestarum narratione, quae turpia aliqua admixta habent, quibus et animi pudor, et honestorum aures offendi possunt penitus abstineant. Muliebrem quoque verborum mollitiem, ac blanditias, adulatoria illa humilitatis verba, quae aulam sapiunt, quibus saeculares homines alios heros ac dominos, seipsos servos subditos ventilant, vitare debent, haec enim religiosos viros dedecent, quos maxime sermonis gravitas ac simplicitas exornant. Ad haec propria cuique reverentia vi omni conversatione servanda est, ut omnibus grata esse queat. Irreverentiae enim vitium, cum aliorum honorem deposcat
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==