-446- | depascat,Sto?.], praesentes conturbat, pacem fugat, rixas suscitat, inimicitias serit et omnia honestae ac religiosae conversationis bona absorbet. Ad irreverentiae vitium pertinere etiam irrisiones sarcasmos verborum vulnera, importunas loquentium interpellationes, intempestivas inter loquendum interogationes, altercationes. Senioribus quoque primas non deferre, aequalibus non cedere, inferiores contemnere, cum Superioribus contendere, debitos cuique honoris titulos non reddere, ac denique aliquod verbis vel nutibus erga caeteros contemptus signum declarare, irreverentem animum indicant. Quapropter inter conversandum omnes mutuae reverentiae studeant, ut honorabilis conversatio esse possit. Pemitiosa autem, inepta stulta, ac inutilia colloquia, quae saepe de bellis principum, de progressu bellorum, de regum vita, de vitiis quarumdam nationum, de rebus aliorum gestis, de aliquorum ordinum in observantia, de praelatorum aut aliorum confratrum excessibus vel defectibus, atque aliis huiusmodi rebus, institui solent, procul a religiosorum nostrorum conversatione abigantur. Vana porro saecularia, jocosa scurrilia verba, quae teste Apostolo ad rem non pertinent, jam pridem omnium fere Sanctorum Patrum sententia damnata a religiosorum conversatione procul effuganda sunt. Cum autem in cella degunt, non otio torpescant, non vanis cogitationibus distrahantur, non tempus inutiliter expendant, sed vel legant, vel orent, vel meditentur, vel gemant, vel scribant, vel Scripturas Sacras, vel Patres, vel spirituales libros evolvant, ita fiet, ut cella illis sit sponsae reclinatorium, virtutum custos, tranquilitatis portus, medela virtutum, contemplationis locus, tabernaculum faederis, nuptialis thalamus, hortus irriguus, paradisus deliciarum, caeli ianua, schola scientiae, magistra silentii, et spiritualis scala usque ad caelum pertingens; ita S. Laurentius Iustinianus, De vita solitaria Cap. 12. Extranei ad refectorium, idque ad communem mensam religiosorum (juxta Constitutiones Cap. 3 num. 2, non admittantur, nisi sint fundatores, aut insignes alii benefactores, hocque rarissime, sed in cubiculo separato modeste ac religiose tractentur ab ipsomet Superiore Locali vel eius locum tenente. [109] Equidem illud etiam summopere animadvertendum, ac omnimodae executioni demandandum, ad quod vel maxime vi instituti nostri ac Constitutionum obligamur Cap. 6 Num. 1, De Doctrina Christiana et Missionibus, et ad quas peragendas instituendasve persuasionibus dignissimorum magnatum, nobis bene faventium, progressumque Ordinis nostri exoptantium incitamur: Unde si debito erga Ordinem suum tanquam matrem feruntur affectu, non taedeat eos, qui idonei pro hoc meritissimo obeundi missionis munere sese judicaverint, mature tempestive, ac sedulo concionibus, catechesi ac doctrinae christianae incumbere, confectas conciones suas de materiis convenientibus pro hoc spirituali exercitio scriptis mandare ac vivaci memoriae sensim imprimere, ut tandem parati in promptu ad exercendum hoc spirituale munus missionis fiant: exerent animos suos huius ordinis nostri asseclae, Deum solum et animarum lucrum prae oculis habentes; ad quod opus peragendum, non
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==