-444Praemittantur saepius exortationes efficaces de fructibus silentii, de damnis et periculis nimiae loquacitatis advertant Superiores, ut vigeat prorsus huius regulae disciplina, quae multis in locis plus aequo nec sine gravi jactura negligitur, minusque absurdum judicatur frangi apud nos violarique silentium: advigilentque ut non solum exterminentur ob murmurationes, sed explodantur etiam rerum novarum narrationes, libertasque et saecularitas, tum in gestu, tum in discursu, ac in vestitu prorsus tollatur indecora. Si qui ad exteros vocantur vel mittantur peculiari provisione, attendant Superiores, quatenus abstineant a facetiis nugis novis, vel audiendis vel narrandis; quamdiu autem inter saeculares commorati fuerint, gravitate ac modestia potius religiosa, quam quodam multa loquendi pruritu, aut obladientibus ineptiis, quae religiosum sensim relaxant spiritum, ludibrio ac contemptui exponunt, utantur; contracta enimvero cum saecularibus familiaritas generat fastidium in vita solitaria, et consuetis pietatis exercitiis opponitur. Sunt etiam nonnulli, qui ob privatum proprium lucrum a Superioribus licentia extorta, domos ac villas circumeunt ac excurrunt, ubi inter varia constituti pericula, [107] tempore incongruo vel inter muliebrem sexum, aut in iis locis, quae vel periculo exponunt, vel scandalum praebent, aut dedecoris notam incurrunt redeunt duplia onerati sarcina. Primum namque ex frequenti saecularium visitatione, et congressu fervor et devotio erga res spirituales refunditur. Praeterea prolixae cum saecularibus confabulationes mentem a proposito verae spiritualitatis ac caelestibus desideriis avocant, ac omnem spiritualem laetitiam interimunt, denique innumera mala, quae frequens cum saecularibus conversatio gignit, non facile enarrari possunt, sicut enim [qui,Sfcur.] collam ac picem tetigerit (ut monet Sapiens Ecles. 13) ab iis inquinabitur, ita ex attactu et affectu saecularium in eorum conversatione semper aliquid fuliginis, ac mundanarum sordium a religioso contrahitur. Quodsi interdum cum ipsis agendum sit, ita prudens ac discreta eorum conversatio sit, ut spiritualem profectum non impediat, verum tamen ut facilius assequantur a lautioribus ferculis, ac aliis gulae incitamentis quoad commode fieri potest abstineant, in potu vero cum primis tam parci ac moderati debent, ut sobriae ac honestae potationis metas non excedant, quid enim turpius illi esse potest, qui religionis insignia praefert, quam mere bibuli nomen, quod apud honestos quoque viros turpe est, ignominiose sortiri. Animi relaxationes, quas humana infirmitas omnino aspernari non patitur, tales apud nostros esse debent, ut nec frequentes sint, nec spiritus interitum moliantur, sed potius ad virtutum profectum provocent. In his honestae recreationes de die tamen, non autem de nocte, ea moderationis ac temperantiae virtute celebrentur, ut in his nihil, nisi virtute dignum, conspici queat. At neque qui religiosam vitam ac perfectionis statum profitentur, illiberale illud petulans, flagitiosum obscenumque jocandi genus amplecti debent: nimirum puerorum more saltare, aut vociferari aut scurram agere, aut in scenam histrionum more prodere, aut cachinnis insistere, aut mundanis cantilenis delectari; denique se totum animo et corpore in exteriores oblectationes ac dissolutiones diffundere, vel continuis
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==