-443generales corrigendas, quarum fructus ac scopus est, in quem tales ordinatae sunt, ut nimirum religiosi per humilem suorum defectuum accusationem indulgentiam a Summis Pontificibus concessam, et a Deo paenae temporalis consequantur remissionem, et veniam, tum ut disciplina religiosa foveatur. Modus vero huius capituli talis est servandus: Superior in suo loco, ac etiam omnes religiosi in suis locis consedeant, habeatque idem Superior Sermonem convenientem, quo finito, singuli ex religiosis professis, incipiendo a juniribus, flectendo, suos defectus accusent, dicendo: Pater Reverende, dico meam culpam ex omnibus defectibus meis, exceptis tamen Congregationis Patribus, Assistentibus actualibus, et aliis, qui excipiendi judicantur. [106] Superior vero in spiritu lenitatis, sicubi videbitur, admonebit, cum respectu tamen personarum graduatarum, subditi interim in spiritu humilitatis et contritionis porrecta sibi monita in pace suscipiant, nec iram signo aliquo ostendant, aut loqui nisi a Superiore interogati praesumant. His peractis dicent omnes Psalmum Miserere cum oratione Deus, qui culpa offenderis etc. Et sic finietur capitulum culparum. Neque ab re forsan fuerit, si Superiores Locales ante dictas sabbativas PP. Discretos conventuum convocarent, atque cum illis conferentias anterius praemissas haberent de via et modo recte gubernandi, quod et S. Basilius in Regulae Cap. 54 suadet, ut celebrentur praeviae de iis rebus conferentiae, in quibus labi proclive est, et quam quisque vivendi methodum sequi debeat, pertractetur. Operae praetium est, inquit, si statutis interdum quibusdam temporibus certisque locis, consessus celebretur eorum, qui Fratrum conventibus praesunt, in quibus videlicet, cum de rebus iis, quae sibi praeter rationem acciderint, tum de difficilibus etiam ad tractandum naturis aut moribus, et quomodo in singulis moderandis se gesserint, vicissim inter se communicent et conferant. Quo videlicet, si aliquid aliquando minus recte ab aliquo factum fuerit, id adhibita locuplete multorum sententia, majore cum auctoritate, quod in medium adauctum est, quale sit, judicetur. Contraque si quid recte gestum, multorum similiter testimoniis probetur. Hactenus ad rem nostram, quam apposuit Divus Basilius. Et quia ex operibus ipsis, imperfectionibusque quotidianis facile apparet orationis vocalis, et praesertim mentalis intemarumque rerum studium, haud quaquam in omnibus tantum esse, quantum esse res ipsa postularet: quare praecipuam in hoc studio curam poni necesse est, quoniam et disciplina, et regularis observantia, necnon negotia quaeque, atque uno verbo dicam: omnia nostra recte habebuntur, si spiritu ambulemus. Frequententur itaque spiritualia exercitia, orationesque tum vocales, tum mentales ab ipsis Superioribus non negligantur, ita ut revera intelligant omnes, quantopere illis indigeant, quicunque Conditorem suum agnoscere, et in ejus amore ardentius inflamari desiderant. Et vero multis verbis minime opus est ad persolvendum [persuadendum,SXw.], ut fenestram mane aperiat, qui lucem videre velit. Commendatur impense usus examinis particularis, ut si minus diverso, communi saltem utriusque examinis tempore peculiari cura exerceatur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==