Decreta Ordinationes

-442ex intemperato et incondito eius agendi modo, dissolutam monasterii Regulam fecisse dicit. Quod ex nulla, inquit, alia re evenire valuit, nisi quia tua dilectio in regimine suo inordinata est, nec cum gravitate aliquid valet disponere, sed modo studetpeccantibus leniter blandiri, modo inordinate, et extra modum nimium irasci. Est et alia malorum radix longe pemitiosissima eoque periculosior, quo minus vulgo noxia censeri solet, rerum scilicet externarum occupatio, in quam Superiores Locales ferri, ut plurimum, ac supra modum effundi solent. Sunt enim, qui naturae quadam praepensione ad distractiones proni, non solum oblatas occasiones cupide arripiunt, ut operam suam impendant, sed eas ipsimet [105] ultra quaerunt, et nasci quodammodo, ac succrescere faciunt. Alii ob rei familiaris inopiam sic illis se totos tradunt, ut summa et praecipua subditorum cura in hoc uno sita esse videatur. Alii per speciem conventus lucrifaciendi multis sese negotiis implicant, iisque non modo non necessariis, sed parum etiam proficuis, aut prorsus inutilibus, atque in his ita versantur, ut a saecularium moribus parum vel nihil abscedant plusque inde occupationis referunt quam fructus; ut necessarium plane sit remedium huic male efficax adhiberi, cum inordinatae huiusmondi occupationes non solum tempus eripiant, sed mentem quoque obscurent, et cor ipsum indurent. Neque vero haec eo dicuntur, quod Superiores Locales aut necessitati rerum temporalium prospicere non debeant, aut illis a negotiis in re familiari penitus abstinendum sit: sed quo illam ordine modo auxiliisque consentaneis procurent, dentque operam, ut ipsi aliis omnium virtutum exemplo praeluceant, hinc inde se circumspiciant, ut sibi et subditis vivant, ut bonum, quod faciunt, et intra sinum mentis abscondant, et tamen ex eo ad profectum sequentium exempla rectae operationis impertiant. Et quoniam omnis, ut dictum est, conatus, non in novis ordinationibus condendis, sed in earum, quas habemus, executione adhibuendus est, necesse itaque omnino fuerit in hanc prae omnibus serio ac diligenter incumbi. Prorsus enim docet experientia, et incommoda, quae inde nascuntur liquido demonstrant, quod ignorentur a Superioribus, interdum nonnullae ordinationes, aut earum certe minime recordentur. Qui enim eas nesciunt, aut memoria non retinent nec in promptu habent, quod praescriptum est, eos certum est, ordinationum praxim exigere non posse. Satis autem constat, aliquos Superiores suam non nunquam ignorationem prodere, cum audiant admonenturque, extare de hac aut illa re talem [et talem,Skur.\ ordinationem. Curent itaque Superiores Locales ac omnino habeant, et legant ordinationes, Regulas, Constitutionesque examinent, observando in quibus, et quas ob causas erretur, et quaenam praescripta sint remedia in hunc ergo finem per magni futurum est adjumenti, si ad rem nostram adaptemus, quod Regula, Constitutiones ac Ordinationes institutae suadent: ut nimirum celebretur de iis rebus qualibet hebdomada capitulum culparum seu sabbativae culpae generales ex Constitutionibus Apostolicis institutae, et praecipue ab Urbano PP. VIII commendatae, ut Superiores Locales sub poena privationis et in habilitatis singulis hebdomadibus habeant culpas

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==