-441interdum ipsi, vel etiam augeant, vel eos denique exasperent, et gravius exulcerent. Ignorant quidem seu obliviscentur muneris et partium, quas ab eis exigit officium, quia minime cogitant se medicos, pastores, patres esse; et patres non corporum, sed animorum, quique illius locum teneant, qui Pater spirituum, ut Apostolus loquitur, ad id semper nos dirigit, quod utile est ad recipiendam sanctificationem ejus. Unde cavendum ipsis est diligenter, ne gubernationem suam politico sensu et ingenio dirigant, neve humanis respectibus privata [104] potius commoda, quam Divinam gloriam, et subditorum perfectionem (quantumvis ipsi excusare se apud se et malum hoc tegere studeant) spectantibus sinant seduci. Negligunt seu exiguam curam [rerum internorum praeseferunt, quia Superior, si curam,Skur} spiritus devotionis et intimae cum Deo conjunctionis, studiose diligenterque complecteretur, rectum procul dubio erga se aliosque in omnibus ordinem tenerent [teneret,Skur.]. Negligunt simul atque in deteriora labi sinunt, multis modis subditos suos: seu quia paterne ac sincere non monent, seu quia laqueos, ac pericula non indicant, quae subditi in suis illis defectibus non vident, defectuumque ipsorum radices, ac fontes non patefaciunt. Idipsum praeterea faciunt, cum vel poenitentias non imponunt, culpasque et errata non corrigunt, quod quidem pertinet ad disciplinam, vel damnum non prospiciunt, nec illis occurrunt vel occasiones amputando, vel habenas revocando, quod spectat ad custodiam. Fovent aluntque dissimulando et connivendo, quasi non videant, relaxando, ac liberius interpretando, dispensando sine causa legitima, quantum haud dubie damni afferatur. Unde S. Ephrem praeclare Sermone de Vita Spirituali num. 36: Eum, inquit, qui caeterispraeest, peritissimum esse convenit, et ad consulendum saluti subditorum vigilantissimum, utque singulorum observet incessum, motum, gestum, ac habita etiam debita earum rerum correctione, quae minus conveniunt, ut ad optimum ea statum formamque reducantur. Magistri enim non solum elementorum figuras discipulis ostendunt, sed et minima quoque puncta distinctionesque proponunt: sic igitur oportet Superiorem, nihil quantumvis minimum quod ad salutem pertineat, omittere, quin id fratribus proponat. Hucusque illius verba. Augent porro humano quodam metu, dum placendi studio errata vel leviter tractant, vel penitus etiam tegunt et dissimulant. Idemque accidit cum remedia opportuno tempore non admovent, quae postea scilicet cum morbus invaluit alieno tempore, et parum considerate adhibere student, quando et lenia quae juvare suo tempore potuissent, inutilia jam facta sunt, et acriora sine gravi incommodo applicari nequeunt. Exasperant atque exacerbant, cum in ipsa correctione stomachum potius quendam, animique perturbationem quam sincerum charitatis affectum commiserationemque praeseferunt. Cum acrioribus verbis rem exaggerant, iisque non nunquam mordacibus et contumeliosis: cum acerbiora denique medicamenta ingerent, quam aut morbi vis requirat, aut aegri conditio et natura patiatur: quo ex fonte mala plurima dimanant. Ideoque S. Gregorius ad Urbicum Abbatem scribens
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==