Decreta Ordinationes

-439praestantissimam esse, non tamen in dignitate hoc ac praelatione conspicimus (ad quem evecti sumus) honorem, sed onus quod a nobis portandum est; non enim vidimus tantum huius muneris anxietates ac pericula, sed et planximus, cum sub hoc honore Superioratus Generalis laborantes per sexenium ingemisceremus cum Saule: Cur imposuisti pondus universi Populi huius super me? Num. 11. Noverat Saul, quanti ponderis ac laboris est praelatio. Cum enim 1 Regum 10, sors eum regem declarasset, latebras petiit, ne regnum ac honorem susciperet; non enim eum latebat, hoc honore onus sibi componi. Certum si quidem ac compertum est: nullum esse artem, in qua periculosius, et graviori aliorum malo peccetur, quam in hae quae ad spiritualem curam pertinet animarum; dicit enim Divus Gregorius Lib. 7 Mor. Cap. 12: Quanto quis altius erigitur, tanto curis gra vioribus oneratur. Hoc ipsum suo exprimere voluit Christus effato Filiis Zebedei, Math. 20: Nescitis quid petatis. Creditis vos petere honores, et summum petetis onus. Ipse etiam Carolus V imperator Regimen Hispaniae Philippho 2 filio suo renuntians, sic lachrymabundus eum allocutus est: O! Fili! Magnum tibi onus impono, ego enim toto tempore principatus nec unum quidem horae quadrantem magnis curis et anxietatibus vacuum habere merui. Dilectissimi in Christo Patres et Fratres colligite nunc ex tam praestantissimo viro exemplum, si ille sub hoc praelationis onere lachrymosos edidit gemitus, qua tandem fronte, quo animo [102] mihi sub eodem sit laetandum praelationis onere? Credite Dilectissimi, si fas esset Divinis resistere Supremi Arbitri rerum nutibus, in haec profecto cum Saule et nunc prorumperem verba: Cur imposuisti pondus universi populi huius super me? Num. 11. Cum tamen non me lateat sortem illam nihil aliud esse, quam Divinae voluntatis declarationem; dicit enim Doctor Gentium S. Paulus Sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum Eius, qui operatur universa. Impositum itaque humeris nostris onus alacri, coacti sumus suscipere animo, cum Salmerone coram vobis nos protestando: non tam hominum suffragiis electum, quam Divino creatum judicio. Placuit Domino, ut me eligeret, Paralipomene Cap. 28. Temet nos illud munus, quod nobis magnas imponit obligationes, terreamini et vos, ne a tramite Vocationis vestrae aberretis; si enim minatur nobis S. Bernardus: Pasce verbo, pasce exemplo, pasce orationum suffragio, si non pavisti, occidisti. Timete et vos, ne minas Supremi Judicis incurratis. NoUite negligere gratiam, quae data est vobis. Exemplum estote fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, et castitate, 1 ad Timoth. Ad quod dum vos adhortamur, et gliscentes morum corruptellas resecemus, ac ad quaecunque mala demum praecludamus iter, auctoritate qua fungimur quosdam de Tribunali Poenitentiae Nobis reservandos duximus casus, et quidem: lmo. Furtum rerum notabilium. 2do. Lapsum carnis voluntarium opere consumatum. 3Uo. Falsificationem litterarum atque sigilli. 4to. Quorumlibet defectuum in Ordine cum infamia coram saecularibus revelationem. 5to. Donationem et venditionem sive de proprio, sive de communitatis rebus extra Congregationem.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==