Decreta Ordinationes

-438animabus, sive Litaniae de Nomine Iesu, sive horulae pro animabus, aut aliquae peanes. Hora 12°° detur benedictio cum Sanctissimo Sacramento a solemnisante sine ullo cantu aliqua longiori modestia crucem Sanctissimo formando, organo vero lento sonu per sonante cum populo tribus vicibus Wieczne odpocznienie racz im dać Panie, sine omni prorsus strepitu tympanorum. 5°°. die Dominico nulla prorsus celebrari debent Missa de Requiem sicut compertum est per abusum et contra Decreta Summorum Pontificorum. Post Meridiem. lmo. Hora 3°° cantentur Vesperae Defunctorum et per totam octavam nullo prorsus die cantentur Vesperae Festo, nisi die Dominico. 2do. Finitis Vesperis Defunctorum fiat processio consueta semel in die tantum, finita processione solemnisans sicut de mane in solemni pluviali, faciat expositionem, quae durabit per mediam horam, qua durante inchoetur devotio aliqua cum populo, sive Litaniae de Nomine Iesu, sive Horulae pro animabus, aut aliquae peanas, qua finita detur benedictio cum Sanctissimo Sacramento more sicut de mane omnino servando. Fr Raymundus Nowicki Praepositus Generalis mpp. Ex mandato Reverendissimi Patri Generalis Fr Carolus Hondlewski Secretarius Ordinis. Litterae Pastorales I. [Prot.Mar.101] Fr Raymundus Nowicki S. T. L. Ordinis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus, ac Visitator Generalis et in Domino Servus. Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis ac Religiosis in Christo Dilectissimis Patribus ac Fratribus Salutem et Divinam Benedictionem. Cum Divina disponente Providentia denuo gestandos vos in sinu cordis nostri Admodum Reverendi, Admodum Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi, Venerandi ac Religiosi in Christo Dilectissimi Patres, ac Fratres susceperimus [priusquam unumquemque vestrum personaliter in osculo pacis salutaverimus, Slur.] certiores vos [in visceribus Christi Dilectissimos,Slur.] Litteris nostris Pastoralibus de oblato nobis munere reddere justum, aequumque iudicavimus. Noveritis tamen Dilectissimi in Christo Patres et Fratres, licet si dignitatem praelationis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==