Decreta Ordinationes

-437Goźlinensis, negotium cum Perillustri Magnifici Domino Guzkowski, quatenus conventionem cum illo faciat, de depositione juris caduci, idque via iuris et in actis Castrensis roborata. 20mo. Indulsit Venerabile Assessorium A. V. P. Superiori Locali Conventus Rasnensis, ut illi liceat ex bibliotheca eiusdem conventus commutare libros gallicos pro utilioribus in lingua vernacula editos Varsaviae apud Bibliopolam. Quae omnia ut ad omnimodam executionem deducantur ac ad amussim observentur, demandat Venerabile Assessorium. Dedimus in Conventu nostro Rasnensi sub tempus Capituli Generalis die 29 mensis Septembri Anno Domini 1782. Fr Raymundus Nowicki Praepositus Generalis mpp. Ex mandato Reverendissimi Patri Generalis Fr Carolus Hondlewski Secretarius Ordinis [Prot.Skur.27] Supplementum ad Puncta Capitularia a. 1782 Seu Modus peragendae devotionis in, die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum ac per totam octavam inviolabiliter in nostris ecclesiis omnino servandus. lmo. Mane pulsentur campanae pro commovendo populo ad praestanda suffragia pro animabus. Tandem celebrentur Missae privatae una post aliam, in duplici de festo, in semiduplici de Requiem, et nulla prorsus in iis fiat Sanctissimi Sacramenti exposito, sed confessiones excipiantur. 2do. Hora 8°° cantetur Officium Defunctorum, quo finito cantetur Missa de Requiem, et finita Missa fiat concio commovens populum ad praestanda suffragia animabus summe necessaria. 3tio. Media undecima fiat expositio Sanctissimi Sacramenti, nullo prorsus cantu praecedente nisi sola Sanctissimi incensatione, tempore vero expositionis nulla Missa est celebranda in altari majori, nisi ad latus, sed continuo duo Fratres Clerici vel Laici, aut in defectu duo Juvenes saeculares in superpelliceis flectant ad maius altare usque ad media duodecimam. 4to. Media duodecima solemnisans in solemni pluviali cum ministris ad altare maius accedat, et inchoetur aliqua per mediam horam devotio cum populo pro

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==