Decreta Ordinationes

-430multorum in locum unum accessitorum pro electione principalis ad gubernacula capitis, et sic dicitur; Capitulum a capite quod est, et esse debet scopus, finis, et meta maxime subsequentis Capituli nostri. Ut autem ab hoc tam subtilissimo punctum, ac immensi momenti negotio ne vel unico quidem vestigio (prout contingit hominibus) aberremus, sed juxta Divina cum diligentia procedamus monita, debemus ad immitandum sibi proponere, exemplumque capere, ex hoc celeberrimo in Christi Ecclesia, primordiis Capitulo quodque sancti, in electione ad Apostolatum Mathiae celebrarunt non minus prospere, quam laudabiliter Apostoli. Intueamur itque diligentiori mentis oculo illas Spiritu S. plenas actiones, visuri, ne simus ibidem seditiones, dissensiones, segregationes, discordias, personarum caecas acceptationes, cordium divisiones, Ego sum Cephae, Ego Apollo, ego autem Christi, 1 ad Corinth. Cap 1. Minime dilectissimi Patres et Fratres. Insipientes de plebe ita arbitrati sunt, et erraverunt; de quo sermo in alio Sacrae Scripturae loco, Sap. Cap. 2: Ast de his caelesti inflamatis spiritu vocalibus, qualem normam, et exemplar nos ipsi sibi prospicimus; Ach! Exemplar dignum, quod immitemur! Utinam omnes gementis columbae, id est: Christi Ecclesiae ordines eundem amplecterentur! Non illi secreti congressus, non privatae inductiones vel deceptiones, aut doli, non formidines, non policitationes, quae sunt modificatum verae simoniae prothotypon, non nocturnae conventiones, nec aliae prorsus indecentiae tempus, et locum praeoccupant; sed continua devotio, sensualitatum ac passionum moderatio, temperantia, cordis ad Deum elevatio, suspiria, gemitusque pro continua occupatione norma ac Regula, ipsis fuerunt; Tu Domine, qui corda nosti omnium ostende, quem elegeris. Unum accipere locum ministerii huius, Actorum Cap. 1 [v. 24-25]. Hoc itaque modo, hoc exemplo, hac norma nobis quoque procedendum, agendumque est, si praestolamur fructuose, salubriterque circa nos, nostramve congregationem commentari. Necesse est nos cum debita interna et externa vitae exemplaritate levare manus in caelum, corde contrito et humiliato, intensas ad Deum fundere preces, ut illuminati Spiritus S. gratia, illum pro Capite, Duce, Superiore ac Pastore nobis eligamus, quem Deus sua praescientia ab aeterno designavit; Cuius Deus (inter alios) cor prospexit, quod eius augmentum gloriae, ac religiosae disciplinae, necnon congregationis bonum, nosmetipsos sit dilecturum: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris. Unum accipere locum Ministerii huius. Non inest mihi huiusmodi animus, nec propositum, ut hac verborum serie vellim inter vos humanam etiam rumpere socialitatem, licitis colloquiis opponere molem, ac opinionibus; videarque vos incitare, vel provocare ad commitendum se se miraculosae revelationi. Non, Patres ac Fratres mei dilectissimi, non. Immo voluntas mea fertur, ut Deo Auxiliante, humano modo procederetur; exopto ego metipse vobiscum inducere sermonem et colloquia, ast in limitibus jure circumscriptis. Ad omnes in Communi utor Sacrae Scripturae verbis: Eligite meliorem et eum, qui vobis placuerit, de Filiis Domini Nostri, 4 Reg. Cap. 10. Sed in particulari arbitrio

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==