Decreta Ordinationes

-432ac justitiam lege circumscriptam. Non cupidum. Tertia demum: ut sit bonae apud exteros homines existimationis et famae: Oportet eum testimonium habere bonum ab iis, qui Toris sunt. Parcam longiori declarationi, nec prolixiori utar sermone; qualiter hae tres Superioris conditiones religioni sint proficuae, contrariae vero iisdem labes, quam sint, quam sint nocivae, ac quasi veneno aliquo interficientes; quivis enim sese lumine rationis, rectaque conscientia gerens, clare omnia hoc in puncto cognoscere potest. Secundum adductas itaque conditiones, agendum est nobis, Dilectissimi Patres, ac Fratres in electione ex tot dignis, dignioris, immo dignissimi pastoris; simul in promotione magis idoneum personarum ad dignitates, variaque officia religioni nostrae competentia. Quod auxiliante Deo haud dubie fiet subsequeturque, dummodo vinculum sincerae charitatis fraternae et pacis inter nos servemus. Ego ex parte mei protestor coram Deo, vobismet ipsis omnibus, Patribus et Fratribus dilectissimis, et toto Ordine Sacro, quoniam simplici, rectoque animo, non autem fraudulenter cum Propheta vocem emitto: Ierem. Cap. 20: Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis, obveniendo cunctis ordinis inquietudinibus, injuriis ac perturbationibus. Sin vero ex astutis Sathanae incitamentis ejusmodi inter nos reperiret hominum genus, quodque suum velle contra justitiam, aequitatemque conarentur efficere, animosque tranquilitatis contenderent turbare? hoc in casu Deus meus: Ad te pro axilio et subsidio opportuno clamabo cum Propheta Psal. 67: dissipa gentes, quae bella volunt. Accidit enim hoc nonnullis ex hostis animae insidiis ob privatam personarum acceptationem, immo ob suae activitatis ostentationem, verbo dicam: Ob illicita desideria, inquietudinis, litisque subministrare motiva; Nam hoc S. Apostolus praedixit: 1 ad Corinth. [!=Jacob] Cap. 4: Unde bella et lites, nonne ex concupiscentiis. Contingit et illud; quod alius vix uno voto seu vocis qualitate (favente fortunato eventu) donatus quoque debuit adhuc sibi promereri: Hanc illi fortuna mereri. Paratus tamen sit leges magis meritis praescribere, salutaria et utiliora. Eorum consilia animos, propositaque nedum confundere, verum eisdem vim inferre: Idem enim Apostolus affirmat, Litigatis et belligeratis, et non habetis. Interim ego, si etiam in proxime subsequenti nostro caetu hoc ipsum foret contingendum, nec latum unguem a proposito deflectam repetamque orationem meam ad Te Deus: Dissipa gentes, quae bella volunt. Dissipa praevaricationes malorum hominum, destrue, radicitusque extirpa nociva eorum consilia; excaeca corda eorum, ne attingerent finem suis desideriis. Super omnia autem suscipe, Domine, preces nostras, averte a cordibus nostris animisque, quod non foret cum gloria, sed offensa tua. Da nobis, Domine Deus aeterne, Deus in caelo et in terra, ac ubique omnipotenter Regnans, cor imum et bonum. Ne derelinquas, Immaculate Concepta Mater Dei, oves tuas, recordare Congregationis Tuae. Tuque S. Michael Archangele Patrone et Advocate Ordinis nostri, cujus solemnitatem cum nostris jungere intendimus consultationibus, proxime futuris. Adjuva coram Supremo Numine animos, consiliaque nostra, ut in proximo subsequenti Capitulo hoc unum exequamur, quod

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==