-427ad mensam canonicam congregatis omnibus religiosis distincte legatur. Quibus expraessis omnia fausta ac prospera apprecentes, praesentes manu propria subscriptas Sigillo Ordinis muniri facimus. [138r] Dedimus in Conventu Nostro Rasnensi ad Sanctam Annam die 17 mensis Iulii Anno reparatae Salutis 1781. L. S. Fr Raymundus Nowicki Praepositus ac Visitator Generalis mpp n. [Prot.Gozl.138v] Fr Raymundus Nowicki S. T. L. Ordinis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus ac Visitator Generalis et in Domino Servus. Dilectis Nobis in Christo Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis ac Religiosis Patribus ac Fratribus in visceribus Christi ac Magnae Matris Nostrae Dilectissimis, ac Honorandissimis Salutem et Divinam Benedictionem. Revocando in memoriam punctum primum ex decretis convocatione anni proxime elapsi 1780 die 1 Octobri in Conventu Corabieviensi ad S. Michaelem celebrata latum ac sancitum, ut religiosi Ordinis nostri conformando se pristinis Constitutionibus non horda, sed cingulo ex lana, aut filis confectis, non tamen ex serico sese praecingant. Quod quidem punctum si pro festo Immaculatae Conceptionis anno elapso non suum (juxta mentem Venerabilis Assessorii sortitus usu) effectum, ob certas scilicet id contigisse causas ac rationes. A modum jam uniformem inducere cupientes religiosorum nostrorum habitum investiturum vigore praesentium Litterarum nostrarum Pastoralium, cingulo hoc superius recensito inditos ac induturos cernere volumus, ac facultatem sese hoc induendi ac praecingendi impertimur. Noverint tamen omnes et singuli Ordinis nostri Admodum Reverendi, Admodum Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi ac Religiosi Patres ac Fratres in Christo Dilectissimi, ne abusive in hoc utantur praesumptione, et virtutem sanctae paupertatis in vitium vertant. [139r] Quod certe subsequi cum praejudicio nostro crederemus, si ex serico, ac artificiose cum elaboratis intra floribus, ac aliis signis (saecularismum redolentibus confici curarent), et talibus cingulis sese praecingerent. Quapropter ut uniformitas ab omnibus observetur, et sancta paupertas non violetur, portabunt cingula latitudinis trium aut semitrium digitorum, longitudinis sex aut quinque ulnarum absque omni ornamento, floribus ac aliis, per modum alearum elaborato, inferius vero parvis pendulis circumducta non vero (sicut a quibusdam comperetim habemus) mirabilibus pendentia ac affabre facta. Praecingant vero se a latere dextro, a sinistro, autem corona decemeneplacitorum B. V. Mariae sit appensa, quod omnimodae executioni demandamus, non quaerant ornatum saeculi, quam iam per professionem religiosam deseruerunt Apostolo Paulo id serio
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==