Decreta Ordinationes

-426testes tam de visu, quam de auditu informatos ad conficiendum illum processum necessarios (ut moris sit) conducendos, ac Illustrissimorum Reverendissimorum Dominorum Judicum Delegatorum examini Varsaviae pro tempore sistentos esse duximus. Quia vero (ut constat nobis) non solum saeculares, verum etiam religiosae sui Ordinis personae deponendum fidele suae notitiae testimonium sunt capaces, ac habiles. Eo itaque ducti motivo non incongruum in hac parte fore justissime, Litteris nostris Pastoralibus Adm. Reverendos ac Adm. Venerandos, Reverendos Multum Venerandos, Venerandos Patres ac Fratres in Visceribus Christi Dilectissimos de hac causa certiores reddere, ut si aliquibus de probitate vitae, virtutibus, ac sanctimonia Venerabili Servi Dei Casimiri tam de visu, quam de auditu certa ac evidens aliqua constaret notitia, pro gloria Dei, sanctorum exaltatione (per eos quos glorificatur Deus) [137vJ ac Ordinis sui splendore, cum per cursores ad id deputatos praevia citatione adsciti fuerint, promptos se, paratos, ac obsequentissimos exhibeant. Cum vero alios in Domino adhortamur Patrem Ordinis Adm. Rev. P. Adrianum Ignatowski Expraepositum Generalem, Patrem Ordinis, Adm. Rev. P. Isidorum Taudt S. T. L., Patrem Ordinis Adm. Rev. P. Dyonisium Kisieliński Patrem Ordinis, Adm. Rev. P. Joachimum Staniewski Patrem Ordinis, Adm. Venerandum P. Hilarium Orłowski Assistentem Ordinis, Adm. Venerandum Patrem Benonem Bujalski Exassis- tentem Ordinis, Adm. Venerandum Patrem Joannem Czermak Exassistentem Ordinis, Rev. P. Martinum Stęchlewicz Vice Praesidentem Conventus Skurcensis, Rev. P. Valentinum Czu Bernatowicz, ut habita a Rev. Patre Postulatore Causae notitia in loco processui huic designato compareant ibique per cursores citati quaecunque vera, ac fide digna de Venerabili Servo Dei tam de visu quam de auditu noverint, pro merito vitae aeternae dicant ac deponant. Si qui vero pro humana fragilitate aliquo praeconcepto tabescunt Uvore, rancore, ac erga Venerabilem Servum Dei pemitioso odio, illud, ut de cordibus deponant, per viscera Christi, ac humanissime exoramus, memores Ecclesiastae Cap. 44 moniti: Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua, multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo /.../ Dominantes in potestatibus suis, homines magnos virtute, et prudentia sua praeditos /.../ pacificantes in domibus suis /.../. Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus /.../, qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum, nomen eorum vivit in generationem et generationem. Et si hortetur Ecclesiastes: sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet Ecclesia, nuntiamus et nos, et singuli Ordinis nostri religiosi (quod unice exoptamus ac recommendamus) pro interim ad Venerabilem Servum Dei Casimirum in suis necessitatibus tam corporis quam animae confugiant, ac sese in orationibus privatis devoveant, et si quae per merita ejus a Deo sint impetraturi, fidele testimonium dare non negligant. Ut vero nullum notitia harum Litterarum subterfugiat, volumus, ut haec pagina nostra via cursoria per conventus dirigatur, ac

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==