-422Quodsi conformando mores suos Regulae Statutisque nostris, bene, et exemplariter se gesserint, his elapsis primo ad professionem religiosam admittant. 3tK1. Statuit etiam Venerabile Definitorium, ut reductio onerum missarum, quae juxta decretum obtentum hucusque suo frustitur [frustratur, Prot. Cor. B] effectu omnino procuretur, cuius sollicitudo minime praetermittenda recomendatur R. P. Norberto Golkowski Procuratori Ordinis. 4to. Idem Venerabile Definitorium sancivit, ut, postquam summa mille octingentorum florenorum polonicalium numerata ac perpetuo donata a Perillustri Magnifica Domina Helena Zajączkowska Vexiliera Dobrinensis cum onere absolvendi quolibet mense unam Missam, et in anno unum anniversarium stante ejus vita pro animabus parentum eius Stanislai et Dorotheae, post fata vero pro anima eius sit transmissa Romam, ad exsolvendum debitum, seu residuitatem summae pro conventu ad Sanctum Vitum contractae, illeque conventus in Alma Urbe non sit in statu isthic huic obligationi satisfaciendi, idcirco Conventus Eremi Coraboviensis quolibet mense, ac in anno unum anniversarium explere curabit, donec ex futuro celebrando Capitulo resolutio subsequatur. 5to. Decidit etiam Ven. Definitorium ac statuit; cum pro emendo coenobio in Alma Urbe Romana ad Sanctum Vitum unum mille scutorum ex communi cassa, et alia ducenta scuta [Scuda, Cor./?] ex pia legatione suprafatae Magnificae Dominae Zajączkowska Romam transmissa non sufficiat, hinc in vim huiusmodi exsolutionis PP. Ordinis Cisterciensium summae residuae ad complementum totius summae, videlicet duorum millium ducentorum scutorum, aliud mille scutorum ab Illustrissimo Archiepiscopo in hunc finem oblatum cum obligatione solvendi ipsi censum annualem quoad vixerit per tres a cento acceptaverimus, atque dictam obligationem in conventus nostros Regni Poloniae ac Magno Ducatu Lituaniae transtulerimus. Pro unoquoque anno census efficit in summa 30 scutorum. Unde cum iam obligatio solvendi censum inchoata sit a mense Januario currenti anno, ut praeter subsidium ad communem assam quotannis contribui solitum, quolibet conventus ad exsolvendum censum Archiepiscopo, duos aureos nummos quovis anno tribuat. 6to. Statuit etiam Ven. Definitorium, ut, cum peculium ducentorum scutorum PP. Cistersiensibus [Cistersiensium, Cor. B] in Alma Urbe necdum sit expunctum, accipiatur modo commodato ex peculio pro fabrica Conventus Skórcensis collate aureorum nummorum 100, deturque Conventui Skórcensi a Venerabili Definitorio reversale; ad expungendum vero in posterum illud debitum Conventui Skórcensi assignavit peculium ex capellania praeterita Povsinensi, Sluzeviensi, Grójecensi, ac Proszoviensi, ut tali modo censim et sensim in toto restituatur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==